monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 57
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LVI HILDEGARDIS AD PHILIPPUM PARCENSEM ABBATEM. <<<     >>> EPISTULA LVIII. HILDEGARDIS AD PHILIPPUM PARCENSEM ABBATEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LVII. PHILIPPI PARCENSIS ABBATIS AD HILDEGARDEM. [Superiori respondet.]

0 PHILIPPUS, Dei gratia ecclesiae Beatae Mariae, quae est in Parco Lovaniensi, dictus abbas, II. de Binga ancillarum Dei venerabili, magistrae bonum salutis aeternae.
1 Crede, mater venerabilis, crede, dilecta Deo, ex quo virtutum tuarum, quibus ancillam suam divina benignitas mirificavit, fama praedicante, notitiam habui, te dilexi, de te mihi sermo cum laudibus frequenter sine fastigio [forte, fastidio], tu cordis mei meditatio fuisti saepissime. Huius rei testis est labor itineris, quem assumpsi, ut venerabilem vultum tuum, speculum videlicet illuminatae mentis tuae, videre, et tecum loqui ore ad os possem: Deo gratias: quam quaesivi, quam diu multum optaveram praesentiae tuae dulcedinem promerui, et collocutionis tuae consortium indigno mihi non denegasti.
2 Sed doleo, quod acquievi fratribus meis, qui mecum venerant, et nullam moram facere sinebant tecum, ut volebam. Sed spero, quod adhuc te fruar in Domino, sive in praesenti vita, sive post eam, tuis orationibus amoena paradisi introductus. Ora igitur, Mater venerabilis, ora pro me amante, et venerante gratiam Dei in te, et pro congregatione fratrum et sororum, quam habeo regere, ut pacem et concordiam nobis Dominus tribuat, peccata dimittat, perseverantes in suo servitio faciat.
3 De poenitente autem muliere, Ida videlicet, voluntati tuae, quam Dei credo, obedivi, poenitentiam iungens [forte, iniungens] pro peccato, quod, Domino revelante, ad purum ei detexisti. Sed quia senio confecta, et legibus poenitentiae multo iam tempore confracta est, peto ut, quomodo scis, et animae suae utile prospexeris, unde relevetur, ei impendas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.847