monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 56
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LV. SORORUM PARTHENONIS HUNNIENSIS AD S. HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LVII. PHILIPPI PARCENSIS ABBATIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LVI [

Epistolas 56-59 huc adducimus ex amplissimo Commentario in Vitam et res gestas sanctae Hildegardis, quod ex die 17 mensis Octobris Bollandiani, pag. 729, dedimus initio voluminis; epistolas 60-61 habemus ex Vita sanctae Hildegardis a Godefrido et Theodorico monachis scripta.

]
HILDEGARDIS AD PHILIPPUM PARCENSEM ABBATEM. [Mittit ad ipsum mulierem quamdam poenitentem quae non fuerat recte confessa, et cui peccatum exponendum indicaverat, ut ex responso Philippi patebit.]


0 PHILIPPO abbati, HILDEGARDIS.
1 O Pater, qui in omni negligentia tua Deum times, et qui eum diligis, ita quod pro quibusque inutilibus ad ipsum suspiras, tu ad fontem aquae vivae curre, non solum te, sed etiam alios infirmos, quos vulneratos vides, lavando; ipsisque vinum poenitentiae infunde, et eos oleo misericordiae ungere non cesses. In hoc enim illum, qui vivus fons et integra rota est, imitaris, qui peccatores ad auxilium misericordiae eius confugientes comprehendit, impiosque ei contradicentes amaro iudicio iudicat. Circulum vero huius rotae nullus mons tangere valet, quoniam umbra ipsius super omnia excelsa est: nec ipse etiam ab ullis infimis obnubilari potest, cum omnia excellat.
2 Deus namque per nullum, nisi per se ipsum, vivit: unde nec initium nec finem habet. Ideo quicunque ad auxilium gratiae suae confugerit, a beatitudine aeternae vitae nunquam deficiet; sed denuo per Deum vivum scintilla salvationis excitatur, quia ipse peccatoris mortem non vult, sed ut per eum vivere incipiat. Nunc autem, o mitis Pater, qui in vice Christi es, suscipe hanc mulierem, scilicet Idam, quae occulta vulnera sua nondum perfecte manifestavit, et eam, ac caeteros ad te confugientes diligentissime medicina poenitentiae percura, quatenus in rota verae Trinitatis in aeternum vivas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.847