Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LIII. FRATRUM HAGENHENSIUM AD HILDEGARDEM. [Ut discordiam apud ipsos ortam sedare et exstirpare non omittat, precantur.]
0 | HILDEGARDI, castae columbae in foraminibus petrae latitanti [Cant. II], fratres, heu! conturbati in Hagenhe, orationum suarum devotionem, et quod spectat ad aeternam salutem. |
1 | Quoniam Dei gratia, lux vestra coram hominibus salubriter lucet [Matth. V], Patrem vestrum qui vos ardentem lucernam ad illuminationem Ecclesiae superposuit, glorificamus, et quamvis peccatores, sanctitati tamen vestrae, qua coelestis sponsi amplexibus singulari privilegio inhaeretis, cordialiter congaudemus. |
2 | Charitatem etiam vestram ignorare nolumus, quod die noctuque vos facietenus videre desideramus, et assidue vestri memoriam in orationibus nostris facientes [Rom. I], vos absentem corpore, quasi praesentem interdum amplectimur mente. Ergo perfectionem vestram humiliter deprecamur, ut sponso vestro, sub cuius umbra secure requiescitis [Cant. II], nos iuxta viam mendicantes commendetis [Luc. XVIII], ne praeteriens turba clamores nostros compescat; sed orationibus vestris ad Dominum adiuti, mereamur a caecitate cordium nostrorum illuminari. |
3 | Hoc autem idcirco dicimus, ut dissensionem, quam in loco nostro ortam esse scitis, quemadmodum incepistis (Spiritu sancto vos docente), sedare et exstirpare non omittatis; et ut per hoc quoque litteras commonitorias nobis transmittatis, quia nisi citius exstinguatur, periculum magnum tam animarum quam corporum facile incurremus. |
4 | Gratia Spiritus sancti quae vos interius docet et multa secreta vobis demonstrat, haec etiam nobis, secundum quod sibi placuerit, manifestare dignetur. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Praeclaram mittit de multis vitiis et virtutibus instructionem admonitionemque et adhortationem ad studium virtutum.] |
6 | Ego paupercula forma, multa aegritudine diu gravata, per veram sapientiam cogebar, ut haec verba ipsius, populo loci huius proferrem. Et audivi quod eadem sapientia populo huic opus suum proponebat, scilicet, quomodo coelum et terram in recta mensura constituisset, quatenus fratres eiusdem populi cognoscerent, qualiter institutio eorum primitus constituta esset, et qualiter nunc destituta esset. Et dixit: Gyrum caeli circuivi [Eccli. XXIV], altitudinem et profunditatem eius ita constituens, ne rectum modum suum superexcellerent; et latitudinem totius orbis sic ordinavi, ne ipsa mensuram suam inordinate excederet. |
7 | Solem quoque feci, ut in die luceret et tenebras obtegeret; et lunam, ut in nocte cum stellis claresceret. In verbo quippe illo, cum Deus dixit: Fiat, omnia haec facta sunt, ut etiam nunc persistunt: unde in his velut in speculo vos populi considerate, quatenus in hoc quod incepistis, permaneatis. Deus enim homini spiraculum vitae inspiravit [Gen. I]; et ita vivificatus, caro et sanguis factus est. |
8 | Deinde autem consortium angelorum cum laude et ministerio illi dedit, et reliquam creaturam illi subiecit. Nam Deus lumen aeternitatis illi concesserat. Sed ipse in omni honore isto vermem audivit, et ita praecepta Dei praevaricando obcaecatus et exstinctus est. Unde diabolus in se gavisus, ait: Deum quem in coelo superare nequivi, in opere suo, videlicet in homine, qui alius Deus est, superavi. |
9 | Diabolus namque hominem Deum nominavit, quemadmodum etiam seipsum esse Deum voluit. Sed Deus in antiquo consilio, quod ante aevum in se habuit, computabat quomodo ordinationem suam ita observaret, ut ei in illa nullus resistere posset, et idem antiquum consilium a scientia omnium creaturarum in seipso abscondit, unde et diabolus illud nec scivit, nec scit, atque eiusdem consilii usque in novissimum diem inscius erit, ubi tunc in maxima confusione sua eiusdem consilii, quaedam sentiet et cognoscet, per quae per omnia confundetur. |
10 | Nam diabolus hominem inseparabiliter perditum, ut ipse voluit, putabat. Homines enim in magna saevitia et oblivione Dei, se homines fore obliti, inhumane vixerunt, quousque idem antiquum consilium quemdam sanctificatum populum sibi elegit. Et Deus sobrietatem et virginitatem in Abel praesignavit, qui propter iustitiam martyr effectus [Gen. IV], hoc fecit quod pater suus facere neglexit. |
11 | Sanctificati autem populi se homines esse cognoscebant, et humane vivebant, de quibus etiam Noe surrexit, quem Deus in arca observavit [Gen. VI]. Sed Deus volens iniquitatem submergere, os abyssi aperuit, et plurimam creaturam in aqua submersit: et tunc per semetipsum iuravit, quod nequaquam ultra omnem carnem aqua perderet [Gen. IX], recordans quia homo per aquam regenerandus et salvandus esset. |
12 | Post diluvium vero antiquum consilium multa miracula ad confusionem diaboli ostendebat, qui de occisione Abel intra se gaudebat, dicens: Ecce opus Dei quod de paradiso eieci, in terra divisum iacet. Sed Noe sanctificatus, in Spiritu sancto operatus est, et altare Deo aedificavit, in quo antiquum consilium altare illud praesignavit, quod Ioannes in Apocalypsi vidit [Apoc. VIII], super quod orationes sanctorum ascendebant. |
13 | Cum enim homo in poenitentia peccatorum orat, et cum salutem a Deo quaerit, sanctus nominatur. Antiquum quoque consilium plurima signa in Abraham operabatur, qui patriam et cognationem suam cum propria voluntate sua reliquit, et duram legem, per quam mors confusa, et serpentis nequitia insanabili vulnere vulnerata est, in sanctitate iniit, quando praecepta Dei adimplevit, quod Adam non fecit, cum praeceptum Dei praevaricatus, voluntatem suam secutus est. |
14 | Idem etiam consilium purificationem legis in Moyse constituit, et per sanguinem hircorum et vitulorum praesignavit, quod innocens agnus pro homine immolandus esset. Nam Filius Dei de corde Patris exiens, de virgine natus est, et omnia haec per semetipsum implevit. Virginitas in Filio Dei surrexit, quae erecto vexillo coelos penetravit, quoniam idem Filius Virginis totus integer, totus sanctus fuit, et per eum magnus ordo virginum surrexit, quem vetus lex non cognoverat. |
15 | Sed et ipse sacerdos fuit, cum seipsum in ara crucis pro hominibus immolavit; cui etiam sacerdotes in sacerdotio suo adiuncti sunt, quia angelos imitari debent, qui nuntii Dei existunt. Angeli quippe opera hominum ex debito officii sui velut scripturam Deo ostendunt, quod et sacerdotes faciunt, cum peccata hominum per poenitentiam suscipiunt, et ea per indultam misericordiam Deo ostendunt. Sic et villicus fecit [Luc. XVI], qui diffamatus est apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, cum unumquemque debitorem domini sui minus scribere iussit quam deberet. |
16 | Villicus etiam iste Synagoga est, quae nullam liberationem per sanguinem hircorum et vitulorum habere potuit; sed immolationem innocentis agni praefiguravit, per quem officio suo privari timuit, et intra se dicebat quod sufferre non posset duritiam legis quae iussit: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur; et etiam erubescat quod foras proiiceretur, ita ut in nulla petitione misericordiae reficeretur. |
17 | Ex qua dum multi in Filio Dei ad indulgentiam converterentur, ipsa pro indulgentia meritae poenae laudabatur, quia dum servus per poenitentiam et confessionem domino suo retributionem dederit, ab illo multum laudatur, quoniam eum multum dilexit, quemadmodum Maria Magdalena Christum dilexit. Scriptura haec sacerdotibus adest, unde etiam decet illos, ut Christum imitentur, et castitatem ament, et incestum fugiant. |
18 | Filius namque Dei, ut iniustos iustos faceret, in cruce passus est; et etiam ipsos ad se trahit, ut de villico dictum est. Sed Abel pro iustitia martyr exstitit. |
19 | Post passionem autem Filii Dei multitudo martyrum exorta est, qui pro fide et confessione ipsius passi sunt, quos etiam alii martyres comitantur, scilicet illi qui contra peccata et vitia pugnando se vincunt, et isti praedictorum martyrum pennae sunt. Qui autem hos iniuste persequuntur, vindicta Dei super illos cadet. |
20 | Sed et illi qui virginitatem tribulando persequuntur, ita quod illam doloribus perfundunt, vindictam Dei non effugient; et ideo multoties accidit quod nobiles ex iudicio Dei ignobiles, et divites egeni efficiuntur, et quod multis aliis periculis et calamitatibus subiiciuntur. Qui vero sacerdotale officium iniuste premunt et blasphemant, hi in reatu suo similes sunt Cain, qui fratrem suum occidit: unde poena illius constringendi et puniendi sunt. |
21 | Sacerdotale namque officium in magisterio suo a Domino Deo est. Itaque Sapientia in turba loci huius turrim aedificavit [Prov. IX], quam baccis, topazio et sapphiro exornavit, et in ipsam speculatores posuit, et iuxta eam torcular construxit: quod quibusdam hominibus commisit, qui vinum in ipsa exprimerent: atque secus illud domum etiam fecit, in qua alios esse iussit, qui omnia quae ad agros pertinebant, procurarent. |
22 | Sed tempestas valida et pestifera insaniae exorta est, ita quod homines praedictum torcular custodientes, ad eamdem turrim iacula emittebant, et quod alii in praefata domo manentes, saxa contra ipsam turrim proiiciebant; unde et illi qui in ipsa turri erant, lapides adversus istos iaciebant. Turris haec altitudinem magisterii designat, quae baccis, videlicet illis qui a pueritia in innocentia et sanctitate vixerunt, decoratur, et quae topazio, id est his qui, optimam partem eligentes, saeculo renuntiant, elucidatur: et quae sapphiro, videlicet ipsis qui propter amorem Dei pompam saeculi et semetipsos abnegant, exornat. |
23 | In ista speculatores sunt, videlicet hi qui subiectis suis in magisterio praesunt. Torcular autem officium illorum ostendit, qui per consecrationem iugati, ministerio passionis Christi ad altare insistunt, et vineam Domini Sabaoth colunt et conservant. Sed domus custodiam et constrictionem istorum demonstrat, qui idiotae existentes, et in saeculo viventes, saeculum et semetipsos propter Deum relinquunt, et in necessariis rebus corporalibus laborant; et tamen spiritalem vitam conservant: tempestas vero temeritatem notat, in qua in torculari manentes ad praelatos suos acumina superbiae mittunt, et per quam etiam in domo stantes, duritiam inobedientiae contra ipsos dirigunt: quapropter iidem praelati ad iniuriam provocati, se immites per verba iracundiae subiectis suis exhibent. At omnibus istis sapientia inducias emendationis constituit, quemadmodum in Evangelio cultor vineae ad dominum suum de ficu dicebat: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et stercora mittam [Luc. XIII]. Nam fodere circa illam, est ut homo voluntatem proprietatis suae premat; alioquin nunquam obedire poterit: sed mittere stercora, est in humilitate et subiectione praelato subdi. |
24 | Cum enim homo ad obedientiam se inclinat, omnia carnalia desideria et semetipsum quasi pro luto computat. |
25 | Nunc itaque ego paupercula et debilis forma, vobis loci huius praefatis fratribus dico: Inexstinguibilis vitae ignis in vobis ardeat, et vos lumine suo ita perfundat, ut in ipso permanere valeatis, ut prius incepistis. Nam cum fructuosum tempus correctionis, et emendationis in vobis surrexerit, lapides turris vestrae fulgorem suum, ut prius erat, recipient. |