monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 69 > 72 > 52
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LI. MEFFRIDI PRIORIS IN EBERBACH AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LIII. FRATRUM HAGENHENSIUM AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LII. WERNERI DE KIRCHEIM, CUM CAETERIS SOCIETATIS SUAE FRATRIBUS AD HILDEGARDEM. [Preces Sanctae Hildegardis enixe postulant; verba ipsius scripto commendata habere volunt.]

0 HILDEGARDI mente et corpore virgini immaculatae, et a cunabulis Deo dicatae, WERNERUS de Kircheim cum caeteris societatis suae fratribus, in parochiis suis Deo quamvis indignum famulatum exhibentibus, exemplo Debborae hostiles turmas, Deo duce, proterere [Iudic. V].
1 Quia virtutum vestrarum fragrantia non modica terrarum spatia dispersit, eo quod non solum operari bona, verum etiam prophetare futura, contemplari coelestia Spiritus sancti gratia cor vestrum mundum illustraverit, dignum duximus, licet indigni, vestrae sanctitati obtentu fraternitatis nos committere. Et certe quia nos ultima Christi membra vobiscum fore credimus, fidenter dicimus, quod quidquid in eius nomine vos poscimus, cum praestare potestis, non negetis postulantibus.
2 Rogamus ergo benignitatem vestram, mater et sponsa Agni, quatenus in vestris orationibus nostri memineritis propensius, certa de nostris, si quid possunt apud Deum, quod inter orandum semper vestri memoriam faciemus [Philip. I]. Adhuc unam petitionem vos petere praesumimus, scilicet ut verba quae, Spiritu sancto vos docente, nobis et aliis quamplurimis in Kyrcheim praesentibus, de negligentia sacerdotum, quam in divino sacrificio habent, aperuistis, materna pietate nobis scribere et transmittere non negligatis, ne a memoria nostra elabantur, sed ut ea attentius prae oculis nostris habeamus; quoniam cum terrenis et saecularibus causis plus quam opus, inhiamus, verba transitoria in ventum multoties negligenter emittimus.
3 Valeat materna dilectio in vobis.
4 RESPONSIO HILDEGARDIS [Ecclesiae imaginem inducit querelas gravissimas contra peccata sacerdotum fundentis. Varia praedicit quae saeculo] XVI [omnino impleta sunt.]
5 In lecto aegritudinis diu iacens, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo, vidi vigilans corpore et animo, pulcherrimam imaginem, muliebrem formam habentem, quae electissima in suavitate, et charissima in deliciis tantae pulchritudinis erat, ut eam humana mens nequaquam comprehendere valeret, et cuius statura a terra usque ad coelum pertingebat.
6 Facies quoque ipsius maxima claritate effulsit, et oculus eius in coelum aspexit. Candidissima etiam veste ex albo serico induebatur, et pallio pretiosissimis lapidibus, scilicet smaragdo, sapphiro, baccis quoque et margaritis ornato circumdabatur, calceamenta ex onychino circa pedes habens. Sed facies eius pulvere aspersa erat, et vestis in dextero latere scissa fuerat, atque pallium eius elegantem pulchritudinem suam amiserat, et calceamenta ipsius denigrata erant.
7 Et ipsa voce magna et lugubri in altitudinem coeli clamabat, dicens: Audi, coelum, quod facies mea sordidata est; et, terra, luge, quod vestis mea scissa est; et, abysse, contremisce, quod calceamenta mea denigrata sunt. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos [Matth. VIII], ego autem adiutorem et consolatorem non habeo, nec baculum super quem incumbam, et a quo sustenter.
8 Et iterum dicebat: Ego in corde patris latui, quousque Filius hominis, qui in virginitate conceptus et natus est, sanguinem suum fudit, qui etiam cum eodem sanguine me sibi desponsavit et dotavit, quatenus in pura et simplici regeneratione spiritus et aquae, contractos et contaminatos a spuma serpentis, regenerarem. Nutritii autem mei, videlicet sacerdotes, qui faciem meam facere deberent velut auroram rubere, et vestem meam ut fulgur eoruscare, ac pallium meum ut pretiosos lapides radiare, et calceamenta mea ut candorem fulgere, faciem meam pulvere consperserunt, et vestem meam sciderunt, palliumque meum umbrosum fecerunt, et calceamenta denigraverunt, et qui me ubique ornare debuerant, me in omnibus his destituerunt.
9 Nam faciem meam per hoc sordidant, quod corpus et sanguinem sponsi mei cum magna immunditia lasciviae morum suorum, et magna spurcitia fornicationum et adulteriorum, et pessima rapina avaritiae, vendendo et emendo quaeque inconvenientia tractant et accipiunt, atque tanta sorde circumvolvunt, velut si infans in lutum ante porcos poneretur. Sicut enim homo, cum Deus ipsum de limo terrae fecit, et in faciem eius spiraculum vitae inspiravit [Gen. II], mox caro et sanguis factus est, ita etiam eadem virtus Dei, oblationem panis et vini et aquae super altare, ad verba sacerdotis divinitatem invocantis, in veram carnem et verum sanguinem Christi, videlicet sponsi mei transfert, quod tamen propter caecitatem hanc, qua homo in casu Adae caecatus est, homo carnalibus oculis videre non potest.
10 Fixura namque vulnerum sponsi mei recens et aperta est, quandiu vulnera peccatorum hominum patebunt. Haec eadem vulnera Christi sacerdotes, qui me candidam facere, et mihi in candore servire deberent, in nimia avaritia sua de Ecclesiis ad Ecclesias discurrentes contaminant. Vestem quoque meam per hoc scindunt quoniam praevaricatores legis et Evangelii ac sacerdotii sui sunt, et pallium meum in hoc obfuscant, quia praecepta quae in eis instituta sunt, per omnia negligunt, nec ea in abstinentia velut in smaragdo, nec in largitione eleemosynarum velut in sapphiro, nec in aliis bonis et iustis operibus (quibus Deus velut aliis generibus gemmarum honoratur) bona voluntate et perfecto opere complent. Sed et calceamenta mea superius denigrantur, quoniam ipsi nec recta scilicet, nec dura et aspera iustitiae itinera habent, nec bona exempla subditis suis praebent, cum tamen subtus in calceamentis meis quasi in secreto meo candorem veritatis in aliquibus habeam.
11 Falsi quippe sacerdotes in semetipsis decepti sunt, quoniam honorem sacerdotalis officii sine opere habere volunt, quod esse non potest, quia nulli merces, nisi praemisso labore operis, dabitur. Ubi autem gratia Dei hominem tangit, ibi ipsum operari, ut mercedem accipiat, facit. Cum itaque varios dolores, qui hominibus contrarii sunt, in ultione Dei pluat, et totam terram nebula obtegat, ita ut viriditas eius arescat, et ornamenta ipsius fusca fiant, abyssus quoque contremiscat, quoniam in ultione et dolore cum coelo et terra in furorem movebitur.
12 Principes enim et temerarius populus super vos, o sacerdotes (qui me hactenus neglexistis), irruent, et vos abiicient et fugabunt, et divitias vestras vobis auferent, pro eo quod tempus sacerdotalis officii vestri non attendistis. Et de vobis dicent: Adulteros istos et raptores et plenos omni malo, ab Ecclesia eiiciamus.
13 Et in hoc facto obsequium Deo se exhibuisse volunt, quia Ecclesiam per vos pollutam esse dicunt. Unde Scriptura dicit: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum [Psal. II]. Nam permissione Dei, super vos in iudiciis suis fremere incipient plurimae gentes, et multi populi de vobis meditabuntur inania, cum sacerdotale officium vestrum et consecrationem vestram pro nihilo computabunt.
14 His assistent in eversione vestra reges terrae, et terrenis rebus inhiabunt, et principes qui vobis dominabuntur, convenient in hoc uno consilio, quatenus vos de terminis suis expellant, quoniam innocentem Agnum a vobis per pessima opera fugastis. Et audivi vocem de coelo dicentem: Imago haec Ecclesiam demonstrat.
15 Quapropter tu, o homo, qui ista vides et audis plangentia verba, haec sacerdotibus qui ad regendum et docendum populum Dei constituti et ordinati sunt profer, quibus cum apostolis dictum est: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium omni creaturae [Marc. XVI]. Cum enim Deus hominem creavit, omnem creaturam in ipso signavit, quemadmodum in parvo loco membranae, tempus et numerus totius anni describitur; et ideo Deus hominem nominavit omnem creaturam.
16 Et iterum ego paupercula feminea forma gladium evaginatum in aere pendentem vidi, cuius acies una ad coelum, altera ad terram versa erat. Et gladius iste super spiritalem populum extendebatur, quem propheta olim praeviderat, cum admirando dicebat: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? [Isai. XVI.] Isti etenim, qui de terra elevati, et de communi populo separati, sancte vivere et in columbina simplicitate morum et operum esse debuerunt, nunc pravi in moribus et operibus suis sunt.
17 Et vidi quod gladius iste quaedam loca spiritalium hominum abscindebat, quemadmodum Ierusalem post passionem Domini abscissa est. Sed tamen vidi quod plurimos timoratos, puros et simplices sacerdotes in adversitate ista sibi Deus observabit, velut Eliae respondit, ubi dicebat, quod dereliquisset sibi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal [III Reg. XIX]. Nunc autem inexstinguibilis ignis Spiritus sancti, ut in meliorem partem convertamini, vobis infundat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.842

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LI. MEFFRIDI PRIORIS IN EBERBACH AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LIII. FRATRUM HAGENHENSIUM AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 69 > 72 > 52

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik