monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 57 > 64 > 50
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLIX. PRAEPOSITI SANCTI PETRI TOTIUSQUE CLERI TREVIRORUM AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LI. MEFFRIDI PRIORIS IN EBERBACH AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA L. DECANI SS. APOSTOLORUM IN COLONIA, PRIMI MAGISTRI SCHOLARUM, AD HILDEGARDEM. [De muliere daemoniaca ab Hildegarde liberata.]

0 T. Dei gratia, ecclesiae SS. Apostolorum, quae est in Colonia, dictus decanus, primus magister scholarum, cum universis eiusdem ecclesiae fratribus, dominae HILDEGARDI, omnibusque in monte S. Roberti Christo militantibus, devotam in Domino orationem, et in vero salutari salutem.
1 Ex die qua nobis innotuit, quod sororem, imo filiam nostram specialem dominam Sigewizen, in vestrae beatitudinis consortium collegistis, non solum nos, imo universa Coloniensium civitas, nutu Dei ad pietatis amorem succensa est. Inde est quod iam manifeste per omnes terminos terrae nostrae a cunctis proclamatur: Ecce odor dominarum de S. Roberto, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus [Gen. XXVII]. Benedictae itaque sitis a Domino, quae in modico et humili vestro monticulo ea opera pietatis celebrastis, quae cunctae sublimitates montium, universaeque vallium nostrarum latitudines celebrare non dicimus, non potuerunt, sed neglexerunt. Audivimus siquidem nuperrime, fama prodente, quod ille hostis antiquus per orationes vestras eiectus sit: quod si ita est, obsecramus ut modum et ordinem eiectionis nobis rescribendo significetis, quatenus vobis congaudeamus, et perpetua vobiscum devotione Deum collaudemus.
2 Ipsam quoque dominam Sigewizen sicut familiarius cognoscimus, ita specialius salutamus, devotas in Christo orationes promissas renovantes, et easdem ab ipsa exspectantes. Vale.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Humillime respondet multorum simul bonis operibus eiectionem daemonis attribuens. Deum varia variorum bona opera ad unum finem dirigere.]
4 Deus opus suum fecit, sed illud uno modo non constituit. Adam enim periit; nam cursum circuli sui non complevit. Sed post meridiem requisitus est. Deus autem spiramen suum in prophetas misit, ut veritatem nuntiarent, et sic sapientia in ore illorum, quos ipsa constituit, loquebatur, quatenus miracula proferrent, apostoli etiam per Spiritum sanctum opus Dei in fide perferrent, martyrium eorum et aliorum, Deum ostendit; spiritales quoque populus Spiritus sanctus inflavit, qua saeculum in semetipsis finiunt, et angelicum ordinem colunt, si opus Dei simile diei est.
5 Omnes enim unum dixerunt, sed tamen singulatim clamaverunt. In ortu namque diei aurora solem praecedit, et in mane radius solis resplendet, qui in tertia in calore suo pleniter ardet, et circa nonam calorem suum inclinat, circa vesperam autem calorem suum quem in die habuit, finit et ante noctem se abscondit, et sic dies completur, et ab operibus suis requiescit.
6 Quae si uno modo complerentur, homini displicerent. Unde etiam Deo est nomen Sabaoth, quia unusquisque huius mundi cursus plenum officium habet. Tali modo Deus in omnibus operibus suis operatur. Sic etiam in hac muliere, de qua quaeritis, gestum est: pro qua alti et altiores, parvi et minores, cum laboribus et orationibus unum dixerunt, et singulatim clamaverunt, secundum quod Spiritus sanctus eos hoc officium docuit.
7 Nam quidam per suspiria misericordiae, et quidam per orationes et vigilias pro ipsa laboraverunt, quidam etiam ieiunia et castigationem in corpore suo sustinebant, multi quoque pro ipsa eleemosynas dederunt, et maxima turba cum adiutorio cuiusque boni quod facere potuit, se ad ipsam declinavit, et aliqui in magno studio sine taedio hoc perfecerunt, et ita omnes ad Deum pro ipsa simul aspiciebant, quemadmodum etiam dies circulum suum complet.
8 Nunc autem cum laude simul dicamus: Gloria tibi, Domine. Benedictio Dei in gratia ipsius super vos sit, et super omnes qui super illam misericordia moti sunt, quoniam ipse Dominus dicit: Misericordiam volo, et non sacrificium [Ose. VI] [Matth. IX; XII].
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.835

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik