monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 68 > 1 > 65 > 46
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLV. ELISABETH MAGISTRAE IN SCHONAUGIA AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XLVII. AD PRAELATOS MOGUNTINENSES .

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLVI. PRAEPOSITI IN FRANCKENFORT AD HILDEGARDEM. [Precibus eius se commendat.]

0 HILDEGARDI in Christo dilectae dominae suae, G. solo nomine praepositus in Franckenfort, post Marthae laborem, Mariae consolationem.
1 Desiderio desideravi vestram conspicere personam. Sed diversis negotiis nos impedientibus, nunc saltem facultatem nobis dedit Deus per litteras vos amplecti atque salutare. Nolumus etiam vos ignorare nomen nostrum, personam nostram, simulque cum salute super omni diligentia nos amplecti atque honorare, Deumque pro vobis pro posse nostro die noctuque interpellare.
2 Rogamus ergo clementiam vestram, ut mei peccatoris coram divinae maiestatis clementia mentionem facere velitis. Valete quandiu in supernis dicitur hodie.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Illum hortatur ad mores corrigendos.]
4 In vera visione haec verba vidi et audivi: Prima lux diei rutilat, postea aurora denudatur, et etiam interdum cum magna vicissitudine nubium implicatur, et sic aquilo surgit, et magna suspiria facit; quia priora tempora diei absque vicissitudine turbinis pulchra erant. Unde, o vir, qui scientiam boni et mali habes, provide qui mores tui, et quae opera coram Deo sint a pueritia tua, ne zelus Domini percutiat te, et ne anima tua, cum de corpore tuo exierit, dicat: O vae mihi! quo ambulo? et quo ibo? vel quales dies mihi sunt? et qualia opera me tangunt? Illa scilicet, quae mihi molendinum corporis mei exhibuit. Cave etiam ne tremiscas, cum superni cives tibi dixerint: Vide qualis sit Deus.
5 Nunc in aeternum vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.739

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik