Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLV. ELISABETH MAGISTRAE IN SCHONAUGIA AD HILDEGARDEM. [Preces flagitat et consolatoria verba.]
0 | Dominae HILDEGARDI venerabili magistrae sponsarum Christi, quae sunt in Pingia, E. humilis monacha et magistra sororum quae in Schonaugia sunt, devotas cum omni dilectione orationes. |
1 | Gratia et consolatio Altissimi repleat nos gaudio; sicut quia meae perturbationi benigne compassa estis, ex verbis consolatoris mei intellexi; quem de mei consolatione diligenter commonuistis. Sicut enim vobis de me revelatum fuisse dixistis, fateor vere quamdam perturbationis nubem me nuper in animo concepisse, propter ineptos sermones populi multa loquentis de me, quae vera non sunt. |
2 | Sed vulgi sermones facile sustinerem, si non et hi qui in habitu religionis ambulant, spiritum meum acerbius contristarent. Nam et hi nescio quibus stimulis agitati, gratiam Dei in me derident, et de his quae ignorant, temere iudicare non formidant. Audio et quosdam, litteras de suo spiritu scriptas sub nomine meo circumferre: de die iudicii me prophetasse diffamaverunt [Matth. XXIV], quod certe nunquam facere praesumpsi, cum omnium mortalium cognitionem fugiat eius adventus. |
3 | Sed eius famae occasionem vobis aperiam, ut indicetis utrum praesumptuose quidquam in hac re fecerim, aut dixerim. Sicut per alios audistis, Magnificavit Dominus misericordiam suam [Luc. I] mecum supra quam meruerim, aut mereri ullatenus possim, in tantum ut coelestia quaedam mihi sacramenta frequenter revelare dignatus sit. |
4 | Significavit etiam mihi per angelum suum frequenter, qualia ventura erant super populum in his diebus nisi agerent poenitentiam de iniquitatibus, atque ut palam haec annuntiarem, praecepit. Ego autem ut arrogantiam evitarem, et ne auctrix novitatum viderer, in quantum potui, omnia haec studui occultare. |
5 | Cum ergo solito more quadam Dominica die essem in mentis excessu, astitit mihi angelus Domini, dicens: Quare abscondis aurum in luto? hoc est, verbum Dei, quod per os tuum missum est in terram, non ut abscondatur, sed ut manifestetur ad laudem et gloriam Domini nostri, et salvationem animarum populi sui? Et hoc dicto elevavit super me flagellum, quod quasi in ira magna quinquies mihi amarissime inflixit; ita ut per triduum in toto corpore meo ex illa percussione languerem. |
6 | Post haec apposuit digitum ori meo, dicens: Eris tacens usque ad horam nonam, quando manifestabis ea quae operatus est Dominus tecum. Ego vero usque ad horam nonam muta permansi. Tunc significavi magistrae, ut afferret ad me libellum quemdam quem in strato meo absconderam, continentem ex parte ea quae fecerat Dominus mecum. |
7 | Quem cum offerrem in manus domini abbatis, qui ad visitandum me venerat, soluta est lingua mea in haec verba: Non nobis, Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam [Psal. CXIII]. Post haec cum et alia quaedam ipsi revelassem, quae scripta committi nolueram, videlicet de vindicta Domini magna, quam universo mundo in brevi superventuram ab angelo didiceram, rogavi illum diligentissime ut verbum illud apud se haberet absconditum. Praecipitur autem mihi ut operam darem orationi, atque a Domino postularem, ut daret mihi intelligere, utrum ea quae dixeram, silentio tegi vellet, an non. |
8 | Cumque per aliquod tempus pro hac re orationi insistendo me afflixissem, in adventu Domini in festivitate S. Barbarae, in prima vigilia noctis corrui in exstasim, et astitit mihi angelus Domini, dicens: Clama fortiter, et dic: Heu! ad omnes gentes quia totus mundus in tenebras est conversus. Et dices: Exite; ille vos vocavit qui de terra vos formavit, et dicit: Poenitentiam agite, quia prope est regnum Dei [Matth. III]. Hoc ergo sermone inductus dominus abbas, coepit divulgare verbum coram magistratibus Ecclesiae et viris religiosis. Quorum quidam cum reverentia verbum exceperunt, quidam vero non sic, sed sinistre locuti sunt. |
9 | Factum est ergo ut multi apud quos sermo iste diffamatus est, per totum tempus quadragesimale in timore magno per poenitentiam sese affligerent, et eleemosynis et orationibus insisterent. In tempore illo quidam nescio quo zelo ductus, ad urbem Coloniam in persona domini abbatis, ipso (novit Deus) ignorante, litteras direxit, in quibus terribiles quaedam comminationes, audiente omni populo, lectae sunt. |
10 | Unde quanquam ab insipientibus illusum nobis sit, prudentes tamen, ut audivimus, reverenter sermonem animadverterunt, et poenitentiae fructibus Deum honorare non contempserunt. Factum est autem in quarta feria ante diem Paschae, cum post magnos labores corporis in exstasim venissem, apparuit mihi angelus Domini, et dixi ad eum: Domine, quid fiet de verbo quod locutus es ad me? |
11 | Qui respondit: Noli contristari, neque perturberis, si non in die quam determinavi tibi, evenerint quae praedixi; quoniam multorum satisfactione placatus est Dominus. Post haec in sexta feria circa horam tertiam cum gravi passione veni in mentis excessum, et rursum astitit mihi, dicens: Vidit Dominus afflictionem populi sui [Exod. III], et avertit indignationis suae iram ab eis [Psal. LXXXIV]. Cui dixi: Quid ergo, Domine mi? nonne ero in irrisionem omnibus, apud quos verbum hoc divulgatum est? |
12 | Qui ait: Omnia quae occasione hac evenerunt tibi, patienter et benevole sustineto. Illum diligenter animadverte, qui, cum esset totius orbis Creator, hominum irrisiones sustinuit. Nunc primum Dominus patientiam tuam probat. Ecce, domina mea, totum ordinem rei vobis explicavi, quatenus et vos innocentiam meam et abbatis mei cognoscatis, et aliis manifestare possitis. |
13 | Obsecro autem ut et orationum vestrarum participem me faciatis, et prout Spiritus Domini vobis suggesserit, aliqua mihi consolatoria verba rescribatis. Gratia Christi vobiscum. |
14 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Non se loqui de suo ingenio, sed de Serena Luce. Disserit de homine et de inspiratione Dei qua homines aliquos prae caeteris illustrare dignetur.] |
15 | Ego paupercula et fictile vas, haec non a me, sed de serena luce dico: Homo vas est, quod Deus sibimetipsi aedificavit, et quod sua inspiratione imbuit, ut opera sua in illo perficeret; quia Deus non operatur ut homo, sed in iussione praecepti eius omnia perfecta sunt. Herbae, ligna et arbores apparuerunt; sol quoque, luna et stellae in sua ministratione processerunt, et aquae pisces, et volatilia produxerunt; precor etiam, et bestiae surrexerunt quae omnia ministrant homini, sicut Deus ea posuit [Gen. I]. Solus autem homo illum non cognovit. Nam cum Deus magnam scientiam homini paret, homo in animo suo se erexit, et se a Deo avertit. |
16 | Deus omnium, illum sic inspexerat, quod cuncta opera sua in illo perficeret. Sed antiquus deceptor illum fefellit, et crimine inobedientiae illum infecit cum delectatione incongrui venti, dum plus quaereret quam deberet. Ah! o vae! Tunc omnia elementa implicuerunt se in vicissitudinem luminis et tenebrarum, sicut et homo fecit in transgressione praeceptorum Dei. |
17 | Deus autem quosdam homines irrigavit, ne homo ex toto derideretur. Abel bonus erat, Cain autem homicida [Gen. IV]. Et multi mystica Dei in luce viderunt, sed alii plurima peccata fecerunt, usque dum venit tempus illud, in quo verbum Dei claruit, ut dictum est: Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV]. Tunc Sol iustitiae processit et homines cum bonis operibus illuminavit in fide et in opere, sicut aurora primum procedit, et caeterae horae diei subsequuntur, usque dum nox accedat; sic, o filia Elisabeth, mundus mutatur. |
18 | Iam enim mundus lassus est in omni viredine virtutum, scilicet in aurora, in prima, in tertia, et fortissime in sexta hora diei. Et ideo in hoc tempore necesse est, quod Deus aliquos homines irriget, ne instrumenta ipsius otiosa sint. Audi, o sollicita filia, quia homines istos quos inspiratio Dei ita imbuit, aliquantulum fatigat ambitiosa suggestio antiqui serpentis. |
19 | Cum enim idem serpens elegantem gemmam viderit, mox rugit, dicens: Quid est hoc? Et fatigat illam multis miseriis flagrantis mentis, supra nubes volare cupientis, quasi dii sint, sicut et ipse facit. Nunc iterum audi: Qui opera Dei perficere desiderant, semper attendant, quod fictilia vasa sunt [II Cor. IV.], quoniam homines existunt, et semper aspiciant quid sint, et quid futuri sint et coelestia relinquant illi qui coelestis est, quoniam ipsi exsules sunt, coelestia nescientes, sed tantum mystica Dei canentes; sicut tuba, quae solummodo sonos dat, nec operatur; sed in quam alius spirat, ut sonum reddat. Sed et loricam fidei induant mites, mansueti, pauperes et miseri existentes, sicut etiam agnus ille fuit, cuius sonus tubae ipsi sunt, mores etiam simplices infantis habentes, quia Deus illos semper flagellat, qui in tuba ipsius canunt, praevidens ne fictile vas illorum pereat, sed ut sibi placeat. O filia, Deus faciat te speculum vitae. |
20 | Sed et ego quae iaceo in pusillanimitate timoris, interdum sonans aliquantulum velut parvus sonus tubae a vivente lumine; unde Deus iuvet me, ut permaneam in suo ministerio. |