monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 86 > 32 > 44
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLIII. SACERDOTIS CUIUSDAM AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XLV. ELISABETH MAGISTRAE IN SCHONAUGIA AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLIV. ABBATISSAE IN ELOSTAT AD HILDEGARDEM. [Quod in regimine abbatiali multum anxietur.]

0 HILDEGARDI dominae suae, O. famularum Christi in Elostat gubernatrix indigna, per hoc quod intime gustavit coeleste donum consequi, perfectumque illud bonum.
1 Benedictus Iesus Christus, cuius odor bonus estis Deo in omni loco [II Cor. II], quoniam non iam odor balsami, sed ipsa substantia sacri in vos defluxit unguenti, cuius odor suavissimus, nomen vestrum cunctorum ita indulcavit cordibus et auribus, ut insimul omnes vestrae humilitatis et affabilitati insignia commendent, et Patrem vestrum qui in coelis est, in vobis glorificent [Matth. V]. Igitur mater benedicta da veniam, et sustine non modicum quid insipientiae meae; sed magnam insipientiam meam sine ut paululum coram te cordis mei dolorem aperiam, et cum audieris, consolare, obsecro, ancillam tuam.
2 Porro enim pondus importabile, quoniam iubeor tortitudines sororum mearum corrigere, cum nec aliqua pericula, quae me ubique impugnant [II Cor. XI], quamvis modice valeam devitare. Cum ergo egressa fueris ad videndum regem Salomonem in decore suo, memor esto horum quae a te petivi toto ex animo. Valete.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Abbatissam amice hortatur ad laborem pro suis continuandum. Prudentia tamen opus esse in Dei servitio.]
4 O filia Dei, quandiu possibilitatem habueris inter filias ipsius, labora, et in pusillanimitate ad Deum suspirando, legem tuam observa; quia labor tuus ad Deum clamat et orat. Homo enim qui in caverna iustitiae Dei et in arcta via laborat [Matth. VII]; sed tamen casui Adae annuit, et de hoc flagella poenitentiae quaerit: et nullus in hoc dubitet quin post flagella poenitentiae coelestis ianua eum suscipiat. Nam quicunque agrum corporis sui per discretionem lacerat, subitanea praeventio finis illi non nocebit, quia symphonia Spiritus sancti et laeta vita eum suscipiet.
5 Sed cavendum est ne homo per nimietatem laborum, corpus suum occidat, sed in rationalitate peccata prohibeat. Filia, memor esto quod possibilitatem, hominem creare, non habes, unde Deum leniter ora, ut meliorem vitam tibi det, et hoc Deo acceptius est, quam quod in nimietate tristitiae ipsum depreceris. Deus te templum vitae faciat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.762

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik