Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLIII. SACERDOTIS CUIUSDAM AD HILDEGARDEM. [De corpore et sanguine Christi edoceri petit.]
0 | HILDEGARDI castae columbae in foraminibus petrae latitanti [Cant. II], C. ex famulis Christi minimus sacerdos, intimae orationis devotionem, et quidquid spectat ad aeternam salutem. |
1 | Quia Dei gratia lux vestra coram hominibus salubriter lucet [Matth. V], Patrem vestrum qui vos ardentem lucernam ad illuminationem Ecclesiae supposuit, glorifico: et quamvis fragilis et peccator, sanctitati tamen vestrae qua coelestis sponsi amplexibus singulari privilegio inhaeretis, cordialiter congaudeo. Charitatem etiam vestram ignorare nolo, quod die noctuque facie tenus videre desidero, et assidue vestri memoriam in oratione mea faciens, vos absentem corpore quasi praesentem interdum amplector mente. |
2 | Ergo perfectionem vestram humillime deprecor, ut sponso vestro, sub cuius umbra requiescitis, me iuxta viam mendicantis [Marc. X] commendetis, ne praeteriens turba clamorem meum compescat; sed orationibus vestris ad Dominum adductus, merear illuminari, et a caecitate cordis sanari. De corpore et sanguine Christi, in quibus tota spes fidelium est, etiam docete me, et qualiter in spiritu tam incorrectum quam correctum, ad idem sacramentum sacerdotem accedentem videatis, mihi in Domino manifestare curetis. |
3 | Dominus qui in omnibus, et super omnia est, vobis infundat ea, quae Ecclesiae sanctae suae ad gloriam conveniunt. Valete. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [De corpore et sanguine Christi.] |
5 | [AUGUST.] In vera visione vigilantibus oculis, de sacramento Dominici corporis haec verba audivi et vidi: Deus id quod fuit, permansit; et quod non erat, assumpsit. Quod est: Divinitas ut ante aevum fuit, ita in aeternum permansit, velut tota divisa non est. Sed incarnatio Filii nondum caro et sanguis apparuit, quae ante aevum in corde Patris praedestinata latuit. |
6 | Tempore autem illo, quo praedestinatum fuit, Filius carnem induit, et vi fortitudinis suae se praecinxit, quemadmodum scriptum est: Indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se [Psal. XCII]. Et ipsa indumenta sanctae Incarnationis angelus simplicitati Virginis nuntiavit [Luc. I], in qua fundamentum humilitatis invenit, sicut Deus illud posuit, quia ancillam Domini se nominavit, ubi idem angelus ad eam dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (ibid.). Nam Spiritus sanctus omni humanae scientiae superexcellentius eam visitavit, alio scilicet modo se illi infundens, quam nunquam ulli feminae in pariendo infunderetur, et virtus Altissimi illam obumbravit, quoniam in calore suo ipsam ita delinivit, ut ei omnem fervorem peccati in dulcissima obumbratione sua ex toto abstergeret, velut homo propter aestum solis umbram quaerit. |
7 | Itaque eadem virtus Altissimi, quae in utero Virginis carnem operata est, super altare ad verba sacerdotis oblationem panis et vini in sacramentum carnis et sanguinis convertit, virtute sua illud fovens. Unde et nativitas, passio, sepultura, resurrectio, ascensioque Filii superni Patris, in eodem sacramento apparent, velut circulus nummi dominum suum ostendit: et hoc ideo fit, quia vulnera hominum, qui in praevaricatione Adae involuti in peccatis semper peccantes sunt, in vulneribus et sanguine Christi sanentur, abstergantur et ungantur; et sic membra ipsius efficiantur, et hoc usque ad novissimum diem erit. |
8 | Et iterum vidi: Quod si etiam sacerdos propter multas putredines cicatricum peccatorum suorum dignitate sanctitatis caret; si tamen per ligaturam superioris magistri ligatus non est, virtus Altissimi miracula sua in eadem oblatione operatur: et omnes qui idem sacramentum de manu eius fideliter accipiunt, quasi radio solis illuminantur. |
9 | Si autem ille fide et opere iustus est, anima ipsius super radiantem fulgorem solis illustratur. Sed omnes qui per consilium antiqui serpentis, illusiones et schismata in hac sacratissima oblatione faciunt, similes perditis angelis sunt, qui Deum in honore suo unum esse negaverunt, cum similes illi esse voluerunt; et ita homines isti proprietatem voluntatis suae, per sacramenta haec perficere volunt: quapropter etiam una cum illis pereunt, nisi per confessionem peccatorum, et per poenitentiam eorum, ac per lacrymabilem vocem ad Deum currant, dicentes: Ah! ah! quia peccavimus [Thren. III]. Tunc Deus Pater suscipit eos, qui Filium suum ignorantes vulneraverunt. |
10 | Hoc sacramentum resurrectionemque vitae Sadducaei, qui per omnia errant, hoc modo proterve errando negant: velut homo ille erraret, qui carnem sine spiritu, et spiritum sine carne hominem esse diceret: quod nullo modo esse potest. Ideo isti omnibus errantibus peiores, quoniam cum minima creatura, quae a Deo facta est, solummodo uno vocabulo non perficiatur, quomodo homo, qui omnem creaturam comprehendit, uno vocabulo diffiniri posset? |
11 | Hiems enim arescit, aestas vero floret; sed tamen hiems aestati viriditatem suam retinet, donec ipsa grossos suos in plenitudine proferat. Sic sunt corpus et anima, Corpus deficit, anima autem indeficienti vita permanet, in quacunque parte sit. |