Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLII. ABBATISSAE S. GLODESINDIS AD HILDEGARDEM. [Anxietates et dubitationes suas exponit, dum multorum animas regere cogitur.]
0 | Charissimae sibi in Christo sorori dominae HILDEGARDI, A. abbatissa, quamvis indigna, S. Glodesindis in Meti, salutem in vero Salutari. |
1 | Quia de gratia vestra et benevolentia multum praesumimus, nolumus vos latere, quod in periculo magno positae sumus, dum multorum regere animas cogimur quae nobis non sufficimus. Inde est quod sanctitatem vestram rogamus attentius, et obsecramus in Domino Iesu, quatenus inscitiam nostram litteris vestris confirmare et exhortari curetis, quid facere debeamus, vel stare in obedientia nobis iniuncta, vel cedere, ut alia succedat, et melius agat, si quid Dominus Iesus inde vobis revelare dignabitur. |
2 | Valete, et pro Deo Deum pro me orare, et beneplacitum vestrum mihi cito rescribite. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Varia dat monita ad recte regendum, et praefecturam non deponendam satis clare insinuat.] |
4 | Mons Sion altus est, et umbra ipsius in valles extenditur, altitudinem ipsius sic ostendens. Alii etiam montes in hac peregrina terra sunt, per quos ipsa firmatur, et qui etiam populis ad intuendum pulchri sunt. In altitudine Sion et aliorum montium praelati et magistri qui firmamentum Ecclesiae sunt designantur, et discipulae filiae Sion nominantur. Sed si mons iste caderet, vel si eum alii destruerent, magna iniuria esset. |
5 | Hinc enim quisque qui in magisterio est, recte provideat quomodo seipsum deponat, et quomodo per alios deiiciatur. Nam, sicut montes plurimis ad defensionem minorum suorum sunt, sic etiam qui in magisterio stant, per doctrinam et obedientiam, quae eis in Deo exhibetur, defensio multorum ab insidiis inimicorum suorum est. |
6 | Unde unusquisque magister, quandiu verba doctrinae proferre potest, virgam correctionis, quam de manu Dei accepit, non abiiciat; quia saepe lutum luto abiicitur, sicut magister per discipulos, et discipuli per magistrum abluuntur. Propter metum enim discipulorum se affliget, et a tortoribus inquietorum discipulorum punitur, ut summum magistrum, qui eum sic praecessit, imitetur. |
7 | Et dicet: Praecepta tua eis ostendi [Exod. XVIII], etc. Et etiam dicet: Qui habet aures audiendi, audiat [Matth. XIII]. In his enim disce, ne propter nebulam vicissitudinis discipulorum tuorum; nec etiam propter taedium laboris fugias. Nam multi plus propter taedium laboris, quam propter necessitatem illam, quod discipulos suos vincere non possunt, fugiunt. |
8 | Clara autem dies, quam tempestas non obnubilat, gaudium pleniter habet. Illam Adam ante casum habuit. Sed primus fallax deceptor ipsam diem, et per suggestionem suam obnubilavit, in qua septem plagae sunt, quae animam vulnerant. |
9 | Prima plaga, vana gloria est, quae hoc ad se colligit, quod nec messuit, nec seminavit; et quod ei donatum a Deo non est, sibi constituit. Hoc primus deceptor docuit; quia ipse idem fecerat, et ideo vana gloria Deum non quaerit. Secunda, quod homo sentit, quia peccare potest; et inde delectationem carnis sibi thesaurizat, et de gustu ipsam delectationem amplectendo osculatur. |
10 | Tertia ruinam cum magnis doloribus in squalidis moribus aedificat, ita quod homo vivit quasi Deo mortuus sit, et quod vix etiam sperat quod Deus eum sciat. Sed quarta fallacia est, per quam homo de praedictis peccatis se excusat et defendit; ita scilicet quod periculosa non sunt ut ei ostendantur, atque ideo ita odiosus ad homines fit, quod nemini confidit. Quinta, superbia est, quae dicit; quia homo propter carnem humanitatis suae, de peccatis se abstinere non possit, et ideo inconveniens esset, quod a carnalibus desideriis secederet. |
11 | Hanc legem superbia in temeritate sibi ponit, unde et nullum respectum ad Deum habet. Et sexta plaga est, quod homo salutem suam a creatura quaerit, et ab ea postulat, ut ipsi unamquamque rem ostendat, et ita Creatorem suum in irrisione habet, et nihil ab eo quaerit velut ipsum adiuvare non possit. Septima vero plaga, est idololatriae servitus quae diabolum adorat et Deum contemnit. |
12 | Et ista septem vitia, quasi militiam sibi subditam in negotiis suis super numerum ramorum arborum habent; quia omnia haec in transgressione comestionis, quod Adam comedit, latuerunt; ideoque Deus ad ipsum dixit: In qua hora comederis, morte morieris [Gen. III]. Idcirco Deus hoc praeceptum ei constituit, ne diabolo quid simile faceret, scilicet quod sine praecepto non esset, sicut ille esse voluit; unde nullus homo propter primam suggestionem diaboli, quam Adam suscepit, in hac vita securus esse potest. |
13 | Unde, o tu, filia Dei, fortissima armatura septem donorum Spiritus sancti te circumcinge, cum quibus haec septem vitia tibi subiicias, ne de ipsis plangens vulnereris, et ut probus miles per fortissima bella ea superando surge, quatenus in aeternum vivas. Deus in speculo salvationis te, o filia, videat. |