monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 74 > 28 > 8 > 41
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XL. ABBATIS CAMPIDONENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XLII. ABBATISSAE S. GLODESINDIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XLI. ABBATIS SANCTI MARTINI IN COLONIA AD HILDEGARDEM. [Eius se precibus commendat.]

0 Deo amabili dominae HILDEGARDI, A. qualiscunque minister S. Martini in Colonia, post cursum vitae praesentis, paradisum possidere aeternae amoenitatis.
1 Domina, domina, ut vere creditur, a Deo dilecta et benedicta, omnia quae per vos virtus operatur divina, vera profecto esse novi et sancta. Nec etiam fallor, quin quaecunque a Deo petieris, impetrare possitis [Ioan. XIV]; uti fideles homines astruunt, qui hoc in veritate probaverunt. Unde et ego certus, quantum audeo, sanctitatem vestram rogo, Deo pro me peccatore clementiam implorare, quatenus mihi nimium fluctuanti, et in miseriis laboranti, quodlibet solatium, consolationis impendere dignetur.
2 Siquidem anxiatus est in me inopinabiliter spiritus meus, et in me turbatum est cor meum [Psal. CXLII], pro his quae, heu! peccatis meis exigentibus, multis annis et nunc maxime patior, et nemo praeter Deum nosse poterit, cuius oculis omnia nuda sunt et aperta [Hebr. IV]. Et quia tantum in solius Dei cognitione sunt, quae erga me sentio, nec certe cuilibet mortalium (si referrentur, essent credenda) quippe qui inexperta audiret, ac extra fidem constituta; idcirco per gratiam cooperatoris et protectoris nostri Spiritus sancti obsecro, ut quidquid, eo revelante, vobis innotuerit, vel spei de me ostendere dignatus fuerit, per omnia, sicut se res habet, scriptis tradita, per hunc reverendissimum D. abbatem renuntientur, uti ipse idem repromisit. Domina in Christo venerabilis, utinam ad praesentiam sanctitatis vestrae, quod optatissimum haberem, venire potuissem, et agere vobiscum facie ad faciem: procul dubio quae hactenus a scientia omnium abscondi, per singula vobis explananda crederem. Quid ergo? Novi, docente Scriptura et fide Christiana tenente, nemini in carne constituto de Dei misericordia desperandum esse.
3 Qua spe ductus, et praesertim Deum manifeste vobiscum esse sciens, his scriptis causas miseriarum mearum vobis suggerere praesumpsi, non incertum habens per vos quodammodo consolari, quod et summopere precor, si possibile est. Sponsus vester Christus, in suis vos perseveranter teneat amplexibus.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Pulchram instructionem et magnam cum adhortatione perpetua consolationem suggerit.]
5 De vivente Lumine haec verba audivi: Tu fabro similis es, qui multa vasa fundit, et ea fulgentia per ignem non facit. Hinc disce quod opera tua fulgore charitatis non careant. Sed discretione ea circumfode, quatenus unumquodque opus tuum rationabile sit. Et haec quoque in abstinentia et oratione, ac in bona consuetudine sanctorum fiant, qui de vivo fonte velut rivuli emanabant, et qui cibum hominibus dederunt, quem in gaudio deglutire potuerunt.
6 Si enim tribuli pro pane dantur, comedi non possunt; ita etiam si stridentia verba per magistros discipulis dicuntur, ipsos non aedificant, sed in errorem eos ducunt. Magister namque verba doctrinae suae in materna dulcedine cribrare debet, ita ut discipuli gaudentes os suum aperiant, et illa deglutiant. Molendinum quippe granum molit, et hoc in multas varietates dividit.
7 Sic etiam plantatores Ecclesiae ex veteri et nova lege legalia praecepta sumpserunt. Vetus enim lex Christum Dominum nasciturum prophetando ostendit. Sed ipse Christus verbum suum in omnem terram praedicando emisit. Molendinum namque vetus lex est quae in Christo omne granum veritatis protulit; et pura farina, quae de omni strage cribratur, virginitas est?
8 quae materies omnis spiritalis vitae in Ecclesia existit, et haec prolem obedientiae gignit. Unde etiam obedientes filii, osculum oris Christi sunt. Magister quoque obedientes discipulos in amplexione charitatis, et non in offensione irae habeat; quia osculum Dei sunt, et pane purae farinae pascendi sunt. Inobedientibus autem filiis dura farina, id est aspera correctio danda est.
9 Sed his qui obedientiam omnino relinquunt, furfures proponendi sunt, quos animalia illa comedunt, quae intellectu carent. Tu autem providus esto, et memoriam sanctitatis illorum, qui manna manducaverunt [Ioan. VI], tene, et de rivulis aquae vivae bibe, et pacificus, et timoratus esto in Deo, quatenus in horto ipsius de viriditate aliorum bonorum pigmentorum floreas; et stultitiam illorum fuge, qui solem quem vident, relinquunt, et alium quem nec vident, nec invenire possunt, quaerunt.
10 Sed novos pigmentarios fuge, qui in proprietate sua legem ponere volunt, et non praevalent. Nunc ergo incipe in eo qui est, ut in illo finiaris qui erat, et qui venturus est. In duabus viis a Deo constitutus es, ita quod ipse in bona scientia te vocat, et a mala scientia te protegit. In his enim viis fulgentia opera et multae passiones tribulationum et aerumnarum sunt, quando temetipsum per duas alas scientiae boni et mali elevas. Unde etiam tres vires addendae, quas Deus homini posuit, scilicet intellectum, et sensualitatem, et corporis motionem: quae omnia ipsi secundum possibilitatem suam nota sunt.
11 In istis tribus viribus, et in istis praedictis duabus viis, Deus te habet. Nam per spiritum, Deum cum intellectu vides; et per corpus, mala cum sensualitate sentis. Bonum enim et malum scis, et spiritualis, et corporalis es. Gratia Dei in admonitione te vocat, et Spiritus sanctus igne suo te accendit, ut Deum diligas, et cum bonis operibus ad Deum ascendas. Sed suggestio diaboli interdum ab admonitione Dei abstrahit, et prohibet ne Deum diligas, et per incendium suum te hominem esse ostendit, et propter hoc etiam declarat, impossibile tibi esse, quod invisibilia interdum facias.
12 Quamdam enim nigram et malam vicissitudinem suggestio diaboli ad hominem flat, cum Deum negat; cum enim diabolus Deum esse negat, se fallacem scit, quia cum se esse scit, Deum esse novit. Ipse autem in peccato nascentium hominum aliquam partem habet, per quam multos in carne lacerat. Qui enim in corde suo Deum non esse dicit [Psal. LII], coelum et terram, et omnia viventia, quae in Deo et cum Deo sunt, et seipsum esse negat.
13 Magna autem insipientia est, quod homo, qui se videt, et se scit, in dubietate dicit, non sum; quia etiam parvus pulvis absque Deo non est. Sed cum homo in hac dubietate corpus suum superat, in spiritualibus etiam nequitiis diabolum occidit: unde praemium et coronam coram Deo et angelis eius, et coram omni coelesti exercitu accipiet.
14 Sufflatus quoque diaboli multa illicita homini infert, quae bona scientia dicere erubescit. Consilium autem eius est, quod vana gloria hominem adeat, sicut ibi fecit, ubi magnam ruinam aedificavit, qua rotam nativitatis hominis torrenter circuire fecit [Iac. III]. Incendium quoque suum est, quod hominem, quem ad imaginem Dei factum esse scit, ad plurima illicita provocat: unde etiam in creaturis multa impossibilia ei ostendit.
15 Sed ipse nullam possibilitatem in eis habet. Unde persuasiones suas homini immittit, ut ipse malitiam suam in opinione perficiat, et sic iter legis Dei in irrisionem ducit, quatenus unusquisque homo legem, quasi Deus, per proprietatem voluntatis suae sibi ponat. Et hoc illi valde placet; quoniam nec se, nec alium Deo subditum esse vult.
16 Tu autem, o fili Dei, Deus qui te creavit, per victoriam militiae suae te vult, ut in oculo scientiae suae appareas; quoniam te non derelinquet. Solem ergo per fidem aspice, ut fidelis servus sis, et in nocte lunam attende, quando vitia te opprimere volunt; ita ut timor Domini omnia in te pertranseat, et non laederis; sed in aeternum vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.701

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XL. ABBATIS CAMPIDONENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XLII. ABBATISSAE S. GLODESINDIS AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 74 > 28 > 8 > 41

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik