Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XL. ABBATIS CAMPIDONENSIS AD HILDEGARDEM. [Eius precibus se commendat.]
0 | HILDEGARDI sponsae Christi, sed ancillae Deo et hominibus acceptae, H. solo nomine abbas Campidonensis Ecclesiae, devotum cum assidua oratione servitium. |
1 | Benedictus Deus, cuius Spiritus ubi vult spirat [Ioan. III], et cordis vestri penetralia dulcedine coelestis harmoniae sic implere et pinguescere consuevit, ut admodum mirabilem ac venerabilem viris aeque et feminis vos effecerit. Iam enim, iam, inquam, vestrae opinio sanctitatis, longe lateque diffusa, quia magna vobis fecerit, qui potens est [Luc. I] facile advertitur: quodque vos ancillam humilem respexerit, dum inaudita cunctis nobis instillare curat, non ambigitur. |
2 | Iam vos sibi sponsam, imo et filiam Rex ille coelestis manu tenens assumpsit, et in voluntate deducens, in cubiculum introduxit, ubi innixa dilecto vestro [Cant. III], secreta ipsius audire meruistis, eaque mortalibus diligenter enuntiare. Haec vestrae conveniunt sanctitati, quae ut relatu cognovimus, ab ipsis infantiae cunabulis audistis: Audi filia, et vide [Psal. XLIV], etc. Et nos; Quanta audivimus et cognovimus ea [Psal. LXXVII]. Et haec: Sicut audivimus et vidimus [Psal. XLVII]. Ut ergo in his suae virtutis efficaciam ipse qui coepit, in vobis perficiat, votis omnibus expetimus: utique et vos pro nostris supplicare curetis peccatis, et aliqua de statu nostro et Ecclesiae nostrae, vobis divinitus revelata, intimare humillime deposcimus. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Praeclaram exhortationem mittit.] |
5 | O homo, declina a malo, et fac bonum [Psal. XVI]; quia homo in se habet, quod semper in mente errat, et millenarium numerum ibi proponit, quem nequaquam perficit, sicut etiam Adam non aspexit quod faceret, desiderans se similem Deo esse. Sed tamen illud malum non habuit, ut Deum honorem et potestatem habere invideret. O Fili Dei, unamquamque potestatem per fidem abscinde. |
6 | Adam enim cum Deo in potestate et honore se simul gaudere aestimabat, quod magna vanitas fuit: et eum tamen Deum esse scivit. Sic etiam omni homini adest, ut se Deum habere sciat, quem Creatorem et liberatorem suum credit: et ob hoc etiam tu ad Deum confuge, quoniam eum in fide Deum esse scis, quemadmodum scriptum est: Omnes gentes quascunque fecisti venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum [Psal. LXXXV]. |
7 | Hoc est: Homo qui cum creaturis factus est se Deum habere scit: et ob hoc in bona fide sit, et studiose eum quaerat et adoret, atque nomen eius glorificet. Unicuique enim homini adsit, ut ab illo malo declinet, quod Deum esse dubitet, qui ipsum creavit; sed ipsum, qui eum creavit et liberavit, amet; et in illo proximum suum diligat, qui ei benefacit; et non imitetur diabolum, qui Creatorem suum, qui multa bona illi concesserat, odio habuit. Diabolus Deum amando non cognovit, et ideo liberationem ab ipso non quaerit, sed illum super se scit. |
8 | In hac autem odiali parte Adam Deum non recusavit, sed in multa vanitate similitudinem eius quaesivit, Et diabolus odium, quo Deum odit, in Adam non invenit; sed per consilium suum eum decepit: unde et millenis artibus suis circuit, quaerendo illum, qui in fide dubitet. Cum millenis enim artibus homini bonum prohibet; quia cum homo bona facere anhelat, tela sua ad ipsum mittit; et cum toto corde Deum in charitate amplecti desiderat, noxiali molestia eum pervolat, ne hoc coram Deo rectum sit; et cum viriditates virtutum quaerit, ille in suggestione sua dicit ad ipsum, quod nesciat quid faciat; eumque docet, ut secundum proprietatem suam hanc legem sibi constituat, quam ipse bene cognoscat. |
9 | Contra haec praelium est, ut scriptum est: Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium [Cant. IV], hoc est: Primus enim clypeus confessio peccatorum est, quam vetus lex non habuit, unde etiam caeca fuit; et poenitentia post confessionem peccatorum, ut bonus pastor iubet, pallium nuditatis veteris legis est: et ideo turris David, collum eius exaltatum est (ibid.) in humanitate Salvatoris, de qua pendet omnis armatura fortium, quod sunt bene viventes in coniunctione secundum praeceptum legis, et continentes et virgines, qui ex turre ista pendent: quae omnia vetus lex praesignavit, et Christus in Incarnatione sua per seipsum ostendit, et post ascensionem suam per discipulos suos, et per caeteros, qui eos sequuntur usque in novissimum diem, complebit quod sunt mille clypei qui pendent ex ea, cum quibus bellum contra antiquum serpentem (qui in primo homine caeteros seduxit fit, ut cum homo in medio inimicorum suorum stat, his defendat, et ubique pugnet, ne ab inimicis suis occidatur, quemadmodum sponsus ad sponsam in Canticis loquitur: Caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium [Cant. V]. Quid dicitur? Christo Iesu, qui caput omnium est, homines velut crines adiuncti sunt, qui delictis per dulcedinem carnis, et criminosis peccatis pleni sunt, quos illi Ecclesia denuo regenerat, et ab immundo fetore pulveris peccatorum, per poenitentiam et confessionem purificat, velut etiam crines de rore et de guttis concutiuntur et solvuntur: quemadmodum etiam lana de pulvere excutitur et mundatur; sic tu, chare fili Dei, fac, quia in aeternum vives, et quoniam lapis in coelesti Ierusalem eris; ideo etiam acriter lucrari debes. |