Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXIX. HELENGERI ABBATIS S. DISIBODI AD HILDEGARDEM. [Seipsum accusat et conqueritur de male observata in suo monasterio disciplina regulari.]
0 | HILDEGARDI dilectae matri suae, supra omnem pretiositatem amplectendae, H. filius eius et provisor ovilis B. Disibodi, heu! non opere, sed nomine tenus, quidquid bono temporali est melius. |
1 | Cum totus mundus veraci praeconio clamet vos sancti Spiritus ditatam esse iubilo, ego qui primus debueram esse, et alios ad beatitudinem vestram invitare hucusque inerti taedio delitui: sed nunc tandem timore et pudore correptus, in verbis vos salutare necessarium duxi. Nam quibus prodesse deberem, praeesse magis studeo, quaerens quae mea sunt, non quae aliorum. |
2 | Sed tamen pondus diei et aestus in vinea Domini hucusque, quamvis tepide, portavi, et Deo adiuvante, donec quandoque denarium percipiam [Matth. XX], perseverare decrevi. Verum nunc, mater mea, in Dominicis nuptiis spiritale vinum omnino defecit, quia fervor monasticae religionis pene deperiit, quoniam mater Iesu ibi non est, nec ipse Iesus, nec discipuli eius advocantur; et ideo omnia adversa contra nos grassantur. |
3 | Itaque non est opus longa vos protrahi verbositate, praesertim cum imperitus sim sermone et scientia. Scio, mater mi, scio quod a planta pedis usque ad verticem, non est in me bonitas. Consolationis ergo vestrae scripta humilitati meae dirigite, ut nomen vestrum habeat in Sion liber aeternae vitae. Valete. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Illum hortatur ad emendationem vitae.] |
5 | In spiritali visione, quae a Deo est, haec verba audivi: Valde necessarium est homini, qui animam suam in desideriis ipsius invenire vult, ut mala opera perdat, et beatam scientiam habeat, quo modo vivat, ita etiam, ut anima eius domina, et caro ancilla sit, secundum quod Psalmista dicit: Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum [Psal. XCIII]. Et quis est homo iste? Scilicet ille, qui corpus suum sicut ancillam, et animam suam sicut dilectissimam dominam habet. Nam qui etiam ferox est in impietate tanquam ursus et ferocitatem illam recusans, ad Solem iustitiae, qui pius et clemens est, anhelat. |
6 | Hic Deo placet, ita ut illum super praecepta sua constituat, dans virgam ferream in manu ipsius ad erudiendum oves suas ad montem myrrhae [Psal. II]. Nunc audi et disce, ut in gustu animae tuae super his erubescas, quia aliquando mores ursi (qui in seipso occulte murmurat) habes, interdum etiam mores asini, quia non es providus in causis tuis, sed taediosus, et etiam in aliis quibusdam rebus inutilis: ideo malitiam ursi aliquando in impietate non perficis. |
7 | Interdum etiam mores aliquorum volatilium, quae nec de superioribus, nec de infimis sunt, ita ut ea superiora vincant, et infima illa laedere non possunt. Ad huiusmodi mores nobilis Pater respondet: Hei, hei! hanc vicissitudinem morum tuorum nolui, ut mens tua de iustitia mea murmuret. Sic quod rectum responsum de ea non quaeris. |
8 | Sed quamdam murmurationem in te abscondis secundum murmurationem ursi. Cum autem bonum intellectum in te habes, modicum curas, et iterum taedium incurris, et orationem tuam non perficis. Sed viam quam corpus tuum sapit, libenter facis, et eam a te totam non abscindis. Sed et desideria tua ad me, aliquando ascendunt in aliqua parte, quae non est ex toto sancta in opere, sed tantum iacens velut in opinione fidei. |
9 | Tales tamen aliquando elegi de vicissitudine morum suorum, ut sonum intellectus ipsorum audirem, quid in semetipsis reputarent, ubi tamen inutiles inventi sunt, et ceciderunt. Nunc autem mens tua non derideat opus, quod Deus fecit, quia nescis quando gladio suo te percutiat. Ego autem paupercula video in te nigerrimum ignem contra nos accensum; sed eius in bona scientia obliviscere, ne gratia Dei et benedictio ipsius a te recedat tempore officii tui. |
10 | Dilige ergo iustitiam Dei, ut a Deo diligaris; et fideliter crede mirabilibus ipsius, ut aeterna praemia percipias. |