Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXVIII ABBATIS S. DISIBODI AD HILDEGARDEM. [Petit ut si qua de S. Disibodo Deus Sanctae revelaverit, ipsi aperiat. Precibus eius enixe se commendat.]
0 | CUNO abbas de monte S. Disibodi, licet indignus, HILDEGARDI dominae et matri suae dilectissimae de Monte S. Roberti, gratia Dei tantillum quod est. |
1 | Quia variis hinc inde praepeditus occupationibus, per aliquod tempus supersedi invisere, salutare vos et alloqui, accepta tunc opportunitate temporis, eo me attentius orationibus vestris committo, quo me, proh dolor! inveterari potius in augmento delicti, quam in aliquo profectu iustitiae recognosco. Sed quia sanctitas vestra in eo qui nec fallit nec fallitur, plurima secreta spiritu videt, peto, ut si qua de patrono nostro beato Disibodo Deus vobis revelaverit, mihi aperiatis, quatenus cum fratribus meis illi ex hoc devotissimas laudes referre non differam. |
2 | Sed quia negligentiam, quae in me est, nulla meae possibilitatis manu de me excutere possum, suffragium tam vestrum quam caeterarum filiarum Dei vobiscum conversantium, devoto corde requiro: et non solum parvitatis meae personam, verum etiam commissos mihi fratres et locum nostrum orationibus omnium vestrum commendo, sicut etiam cum apud vos sum, viva voce saepius facere soleo. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Post quaedam generatim de S. Disibodo, Cunonem libere reprehendit de nimia in subditos severitate, eique instantem mortem praedicit.] |
5 | O quam magna stultitia in homine illo est, qui seipsum non corrigit, sed quaerit quid in alieno sinu sit, et crimina illa quae in eo invenit, non celat secundum modum in impetu decurrentium aquarum. Qui hoc facit, audiat responsum istud a Deo: O homo, quare dormis, in sonitu gustus, quae coram Deo quasi symphonia sonant? Et cur petulantiam lasciviae non abnegas, per scrutinium domus cordis tui? |
6 | Sed in maxillis meis me percutis, quando membra mea repudias in vulneribus suis, ubi ad me non aspicis, errantem ad gregem reportantem [Luc. XV]. Et ideo de domo cordis tui mihi respondebis, et de civitate, quam feci, et quam in sanguine agni ablui. Et quare non times frangere hominem, quem non creasti? |
7 | Tu enim non ungis eum ita, ut nec eum regas, nec colas. Sed in nimietate illum corrigis. Nunc tempus deficiendi tibi adest. Sed Deus qui te creavit, te perdere non vult. Haec ergo intellige. Quod autem, o Pater, petiisti, ut tibi scriberem, si aliqua de beato Disibodo, sub cuius patrocinio es, viderem et intelligerem. Haec de ipso in visione Spiritus audivi, vidi et intellexi secundum modum hunc: O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura, ubi vivens altitudo profert mystica. |
8 | Unde, o Disibode, surges in fine, succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti. Et, o viriditas digiti Dei, in qua Deus constituit plantationem, quae in excelso resplendetur, ut statuta columna, tu gloriosa es in praeparatione Dei. Et, o altitudo montis, quae nunquam dissipaberis in discretione Dei. Tu tamen stas a longe ut exsul; sed non est in potestate armati qui te rapiat. |
9 | Sed et, o praesul verae civitatis, qui in templo angularis lapidis ascendens in coelum, in terra prostratus fuisti propter Deum, tu peregrinus a semine mundi, desiderasti exsul fieri propter amorem Christi. O mons clausae mentis, tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae. Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum, per cancellos sanctorum emicans Deo. |
10 | Oculum in clavibus coeli, quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti, hoc certamen, alme confessor, semper habens in Domino. In tua enim mente, fons vivus clarissima luce purissimos rivos eduxit per viam salutis. Tu magna turris ante altare summi Dei, et huius turris cultum obumbrasti per fumum aromatum. |
11 | O Disibode, in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis. In alto stas, non erubescens ante Deum vivum, et protegis viridi rore laudantes Deum ista voce: O dulcis vita, o beata perseverantia, quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in coelesti Ierusalem. |
12 | Nunc sit laus Deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante, et superni cives gaudeant de his, qui eos hoc modo imitantur. Tu autem, o Pater, qui haec a me paupercula forma petisti, talem te in conspectu Dei fac, ut cum tempus in hoc saeculo tibi defecerit, tempus tuum in aeternitate feliciter prolongetur, ita ut in salvatione iustorum appareas. |