Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXVII. ABBATIS S. MARIAE AD HILDEGARDEM. [Post multa in laudem Sanctae prolata, an officium retinere vel dimittere debeat petit.]
0 | Dominae suae HILDEGARDI, sanctae religionis honore praefulgenti, H., S. Mariae inutiliter dictus abbas, qualecunque orationum et precum officium, et S. debitae servitutis affectum. |
1 | Mallemus praesentiae vestrae loqui, quam absentiae scribere, si aut tempus nobis vacaret, aut viae longinquitas, nostrae non obsisteret voluntati. Siquidem vestrae sanctitatis alloquium, licet brevissimum aliquando nacti sumus, et idcirco crebro vos audire vellemus; quia tunc placet quidquid audivimus. |
2 | Hac vero occasione nunc scribendi vobis fiduciam concepimus, quod utrisque nobis in Christo dilectus lator praesentium, sicut in plerisque coenobiis fecit, sic etiam pauperculis nostris orationibus, cum apud nos moraretur, vestram beatitudinem commendavit, et se internuntio id nos flagitare asseruit. Memoriam igitur vestri, quamvis nihil simus et facimus, et faciemus, nosque cum nostris omnibus vestras intercessiones mereri, humiliato corde et corpore supplicamus. |
3 | Per ipsum autem cui devote vivitis, a quo et arrham Spiritus accepistis, hoc singulare ac secretum munus a vobis expetimus, quatenus familiaritatem impetrandi obtinere studeatis a Domino, ut inter caetera revelationum charismata, nostrae conditionem humilitatis vobis insinuare dignetur, videlicet utrum in hoc officio honoris et oneris, praelationis et periculi, animae salutem mereri me providerit, vel ab hoc absolvi, utile mihi fore prospexerit; et si quid revelationis super hac re acceperitis, per eumdem praesentium latorem scripto id continente, moestitiam nostram consolari, vestram non pigeat charitatem. Nam et nos vestram salutem sitimus, ut diximus, atque ut in revelationum magnitudine necessariae humilitatis augmentum vobis Dominus subministret, exoptamus: quatenus lampadem quam accensam accepistis coelitus, tali ad homines custodiatis lumine, ut indeficienti oleo, Christo quem exspectatis, cum venerit [Matth. XXV], in gloria possitis occurrere. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Illum nimis anxium; ei potius cogitandum de se et subditis corrigendis quam de officio dimittendo.] |
6 | In speculo verae visionis vidi te valde turbidum, sicut mistam nubem, cum periculosus aer in implexo vento infusionis magnae pluviae movetur, sic sunt cogitationes tuae per inquietam mentem tuam in hac re, quam amplexus es in medio cordis tui. Et audivi vocem de te dicentem: Vir qui in aratro et bobus in arida terra laborat, dicens ad seipsum: Hunc magnum laborem sustinere non possum, quia durus mihi est. |
7 | Et ita vadit ad inaquosa loca, ubi tamen sunt molles flores, sine labore hominum crescentes, qui etiam per inutiles herbas suffocantur, et dicit: Aratrum dimittam, et has inutiles herbas auferam, quae utilitas in hoc est? Nunc tu, homo, vide utrum ille probior sit, laborans cum utilitate aratri in terra, an cum eradicatione inutilium herbarum in floribus. |
8 | Sed ego hanc causam, quam requiris, inutilem tibi esse vidi. Unde teipsum cum officio tuo coerce, apprehenso aratro. Deus autem succurrat tibi in omnibus necessitatibus tuis, et non sinat te inutiliter laborare. |