Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXVI. ABBATIS NUENBURGENSIUM AD HILDEGARDEM. [Belli timore impeditum se fuisse quominus ad ipsam accederet. Preces ipsius studiose flagitat.]
0 | HILDEGARDI beatissimae sanctimoniali feminae, E. solo nomine Nuenburgensium fratrum abbas, quidquid utriusque hominis valet optare affectus. |
1 | Quia fama sanctitatis vestrae cunctorum aures dulci rumore respersit, ad videndam faciem vestram, animum ardentissime provocavit. Unde in aestate praeterita, sumptus ad viaticum iter arrepturus, ad vos properavi. Sed bellorum tempestatibus territus sum. Nuntium tamen cum litteris ad vos direxi, per quem nihil aliud responsionis accepi. Et ne hoc ex nuntii incuria evenerit, in eis continentia iterum replicabo. |
2 | Primum de consortio fraternitatis a nobis susceptae ex intimo gratias ago, deinde vestris precibus et in instantibus et periculis apud Deum iuvari deposco. Quia enim in regimine positus, saecularium turbinibus impellor, ad portum sanctitatis et orationis vestrae confugio, ut in his per omnia et super omnia non . . . . . . peccato. Et licet haec studiose deposcam, praecipue tamen, expleto vitae cursu, ut a Domino salvari merear et corpore et spiritu, vestris precibus exoro. |
3 | Inter quas pressuras una praestantior caeteris imminet, pro qua et vos instantius Dominum exorare peto. Aliquod pignus salutis per quod prosperare valeam, et vestri memoriam habeam, per praesentium latorem transmitte. Veniendi ad vos mihi non deerit affectus, donec (si vita comes fuerit) opere compleam. Valete. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Illum hortatur ad fortitudinem in cura pastorali; non abiicienda belli tempore militi arma ob difficultates exortas.] |
5 | Mens tua in similitudine est, quae fixuram luminarium habet, et illa hac et illac distribuit: sed de turbine et nigredine ignium et aquarum nubes saepe turbatur, usquedum sol per igneam sphaeram suam omnia perforet. Tu taedium dubitando habes, et propter varia bella morum hominum laborare non vis. Nam novus miles gaudet cum arma portat, quia in fortissima vi miles nominatur, cum inimici eius contra eum praeliantur. |
6 | Sed si dixerit, inimicos meos superare non possum, et arma abiecerit, stultus nominatur, propter irrisionem hominum, quoniam arma illius in probitate belli non fulminant. Tu enim magister nudum te nominans, sicut coluber in foraminibus iaces, cum per armaturam non contendis superare varietatem tempestatum hominum. Sed non sic erit. Nam in prima aetate Dominus villicos et procuratores in omni possessione constituit, qui rationem sibi darent. Cum enim villicus dona accepit, arma et sagittas ad se colligat, in armis scilicet rabidos scripturis, et in sagittis impios et dolosos et furtivos imbuendo cum parabolis caeterarum scripturarum. |
7 | Sed cum interim tempestas magna cum nigredine ignis et aquae, et ira, et oblivione, et transgressione praeceptorum Dei, occurrerint, cedat usquedum tempestas illa attenuatur; adhibeat medicinam cum sole Scripturarum, ut scriptum est, quia misericordiam volo, et non sacrificium [Ose. VI] [Matth. IX]. Misericordia orationem postulat quam Deus diligat, et quam Spiritus sanctus inter nos et vos igneam faciat, quatenus nos in coelestem Ierusalem perducat. Amen. |