monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 67 > 48 > 35
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXIV. ABBATIS DE HIRSAUGIA AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXXVI. ABBATIS NUENBURGENSIUM AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXV. PROVISORIS SANCTI EMMERAMNI AD HILDEGARDEM. [Pro quodam de salute sua desperanti.]

0 Religiosissimae Christi ancillae HILDEGARDI, A. indignus provisor coenobii S. Emmeramni Ratisponae, perseverantiam in omnibus bonis, a Patre luminum collatis.
1 Gratias agimus Deo nostro, qui Ecclesiam suam mirifice ornavit, te ei donando. Per te enim omnes iusti magnifice gloriantur, et hactenus desperati beatifice laetificantur, quia sperant se per te posse reconciliari Christo. Unde et praesentium litterarum lator, ut asserit, de salute sua desperans, nuper mihi miserias suas conquestus est, obsecrans, ut eum, ad praesentiam tuae beatitudinis cum litteris commendatitiis dirigerem.
2 Idcirco, o famula Christi, pietati et compassioni tuae eum commonendo, suppliciter rogans, ut pro amore Dei omnipotentis, pro salvatione eius totis viribus cum omnibus tibi obedientibus labores. Insuper, o Deo dilecta, almitati tuae supplico, ut me et omnes mihi commissos assiduis orationibus tuis digneris commendare Christo, qui est retributor et retributio laborum sanctorum suorum. Amen. Vale.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Abbatem gravibus verbis hortatur ad curam gregis sui.]
4 Qui est [Exod. III], dicit: O homo, ubique circumspicere debes, ut abigas insidiatores ovium tuarum. Vide etiam ut inspicias cicatrices vulnerum illorum, quia multae nebulae circumeunt in spiritali populo. Et hae nebulae vitiis plenae sunt. Quas cum diabolus viderit, ad illum festinanter persuasionem suam in irrisione mittit, et cum diversis modis eum volantibus iaculis ubique movet.
5 Nebulae istae sunt molestiae et incredulitates in variis quae poenas habent, et non epulas; quia ubi haec sunt, ibi tristitia est, et rara victoria, et aridae venae in eisdem hominibus cum requirunt peccata sua in inquietutudine mentis suae, semper aspicientes ad infelicitatem, velut salvari non possint, contradicentes etiam gloriae Dei, non tamen sic, quasi Deus non sit.
6 Sed quaedam nebula scientiam ipsorum comprehendit, haec illis suggerens cum fallacibus verbis. Sed ipsi tamen repugnantes, sciunt ea sic non esse; sed tantum illa in scientia sua ita percipiunt, sicut auditus hominis turpissima verba capit, quae tamen mala esse cognoscit. Poenae istae saepe martyres faciunt, ubi homo vitia eorum non perficit in operibus.
7 Nunc, o tu homo, qui in ovibus tuis ad speculationem positus es, inspice in oculo scientiae tuae ubi istae nebulae in ovili tuo sunt, et cum misericordia et consolatione unge homines, in his poenis laborantes. Sed epulantia crimina corrige in virga disciplinae, ne in lacum vadant. Nam in conscientia tua fulget lumen gladii, sed tamen in moribus tuis turbines sunt.
8 Tu autem ad verum lumen aspice, et vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.696

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik