Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXIV. ABBATIS DE HIRSAUGIA AD HILDEGARDEM. [Sanctam magnis laudibus exornat.]
0 | Sanctissimae dominae ac matri suae HILDEGARDI, M. abbas indignus de Hirsaugia, orationem cum obsequio. |
1 | Audivi quidem et apud Cyrenem, quamdam aquarum venam vino effluere, et te, bona mater, apud Alemannos ingredientium et egredientium aquarum venam atque specierum suavium fumum sicut myrrhae et thuris visum esse. Hauris enim, mea domina, et effundis, et in formas specificas et practicis in theoriam vis et motus existis. Eapropter mihi impetus fuit diu et est, diligere te, honorare te, mirari te, servire tibi tuisque, et in omnibus verbo vel opere, tuis et tuarum esse orationibus, inquantum mihi fas est et obsequiis. |
2 | Rogo te, mea mater et domina, memento mei in tuis sanctissimis orationibus, dilige humillime te diligentem; recognosce in Christo te reverentem, et litteras mihi rescribe in Deo rogata. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Varia praedicit.] |
4 | O dulcissime Pater, et in amore Christi frater: Ollam video circumdatam tam magna charitate, ut vix videre possim si olla sit. Sed et ibi video aliquantulum amari gustus, contrariam tamen magna contentione, et postea turbinem, qui tamen ad praemium Dei praedestinatur. Vigila ergo strenue, quia causa populi in moribus in hoc tempore talia postulat. O mitissime Pater, ego paupercula forma in vera luce non video, ut omnino de officio tuo movearis. Memorare autem quia homo es in terra, et ne valde timeas, quoniam Deus in te diversa non requirit. |
5 | Tu enim in praesentia Dei es, sicut fumus myrrhae et thuris, unde mons Sion quaerit, ut sis esca in domo Iacob. Sed si quis columnam quae totam domum sustentat, absciderit, domum deiicit. Quapropter per septem fenestras prospice, considerans ubi accipiter veniat, et cave ne ille te decipiat. Pasce ergo oves tuas in mansuetudine correptionis, quia dies salutis non fugit, et nondum cinis eris. Esto quoque speculum vitae in oculis vitae. |