monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 25 > 33
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXII. ABBATIS S. ANASTASII AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXXIV. ABBATIS DE HIRSAUGIA AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXIII. ABBATIS DE KEISHEYM AD HILDEGARDEM. [Similem dubitationem Sanctae proponit.]

0 CONRADUS de Keisheym abbas, licet indignus, sanctissimae dominae HILDEGARDI, in claustro S. Roberti in Binga praelatae, devotas orationes cum humili obsequio.
1 Ex quo primum insignia virtutum tuarum, mater sanctissima et speciale munus a Deo tibi collatum, audire potui, quamvis corporali praesentia tibi incognitus, tamen te tota mentis affectione dilexi. Congaudeo ergo gloriae tuae, quia dilectum quem quaesivit anima mea, invenire meruisti, et non necesse habes vagari post gregem sodalium, quoniam qui in liliis pascitur, requievit in tabernaculo tuo, implens hortum tuum copia diversarum deliciarum [Cant. I]. Miror tamen, domina charissima, quia cum sis quidam rivulus, ab ipso fonte bonitatis emanans, diffundens benevolentiam tuam in omnes, qui desiderant scire et audire magnalia Dei per te, cur mihi tantillo in magna cordis anxietate laboranti, viscera pietatis claudis, et munusculum quod ex charitate magis quam ex praesumptione desidero, tam morose transmittis.
2 Obsecro igitur cum omni devotione, ut ad ipsum Sponsum, qui requiescit in cubiculo cordis tui, qui tuis petitionibus aurem clementiae suae libenter inclinat, pro me intercedas, et ab ipso petas, quatenus tibi manifestetur, utrum mihi utilius sit onus pastoralis curae deponere, an diutius ferre, quia in eo valde premor, et memetipsum oblivioni trado.
3 Sed in hoc sciam te exauditam, si responsum tuum inde habuero. Vale, Deo chara.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Crimina subditorum eius non dissimulat, sed nec ipsum videtur Conradum excusare, sed ad poenitentiam hortatur. Addit tamen restrictionem verbis obscuris, quibus insinuat ipsi relinquendum officium ubi nihil boni praestare apud suos posset.]
5 Lux acuta videt, et dicit: O homo, pallidus es per dubietatem mentis tuae, quasi non possis stare. Et quare hoc? Video opera tua. Ipsa enim tangunt me. Sed tu nosti agnitionem rebellium. Quare ergo erubescis ante altare meum despicere ad sanctuarium meum, ut ornes illud velut templum quod viventes oculos habet?
6 O onus, ubi pastor bonus agnos suos levavit super humeros suos. Ubi enim oves per vias rectas non ambulant, debet eas mitis pastor levare per sollicitudinem animi sui, et corrigere et ungere, ac docere in bonis operibus. Et sicut manus operatur in brachio, sicut etiam brachium movetur in scapula; sic pastor ovibus suis exempla in manu bonorum operum porrigat, et medicinam in brachio adiutorii, et solutionem diversorum vitiorum per ligaturam crucis velut in humero potestatis.
7 Nam vere poenitentibus vitia sua remittenda sunt. Diabolus enim vim cordis sui, et gustum gutturis sui, et flagrantem flammam viperei oris sui evomit. O homo, audi planctum doloris in effusione criminis, quod est in contagione carnis in pulchra forma hominis. Plange, o virginitas, integritatem primi ortus tui. Nam manus summi artificis formavit te, et posuit te in hortum voluptatis.
8 Sed flagrans mens hominis decepit cum in vana optione voluntatis suae, per superbiam consilii criminosi deceptoris. Unde ipse expulsus est per gustum inobedientiae. Et sic venter eius praevaricatus est, cum prius latus eius per sanctissimum donum perforatum esset. At nunc femur eius pollutum est veneno sudante. Sic tetigit homo gustum gutturis serpentis, quando aestuavit in venenosis venis suis.
9 Unde et postea fornicatus est in vipereo desiderio, quod est flagrans flamma ab ore diaboli. Nunc in obedientia cibum operata est. Et quia Deus feminam de costa fecit [Gen. II], ideo diabolus deinde homicidium suggessit, ita ut omnia opera sua per aliam viam duceret in revelationem peccatorum ebullientium per vim cordis sui. O homo, quam magna crimina facis in similitudine antiqui proditoris! Quomodo? Pessimus enim accusator retro deiectus est, et abscissus ab omni beatitudine. Et quia retro proiectus est, ideo cogitavit in malignitate cordis sui, ut hominem duceret retrorsum in contrarium peccatum.
10 Sic homo reliquit formam costae, unde et formatio hominis ibi perit in huiusmodi effuso semine. Lugeat ergo terra, et tremiscant coelestia propter haec crimina. Nam cum homo peccat per gustum operis sui, non relicta formatione costae, sentit aliquantulum quod factura Dei est. Sed crimina ista retro incidentia, non sunt in ulla creatione; quia homo, qui ea facit, se hominem esse non videt.
11 O homo, cur abiicis quod factura es? Ah, ah, o homo, in magno studio Deus te formavit, sed tu in multa crimina te involvis; sed Deus iterum per Filium suum te ad se reducet. Unde per poenitentiam surge, et cito curre ad me. Nunc tu, o miles, esto robustus et armatus per vias planas, et ibi viriditatem fac, ubi viriditas est; et cura cincturam renum, illorum qui tecum sunt, et coerce teipsum in bonis operibus, ut cor tuum illuminetur in sole, et non fatigeris in recto itinere, contra teipsum bellans.
12 Ergo pastoralem curam non relinque, quia pigmentarius qui irriguum et bene olentem hortum habet, videat, ut hortus ipsius utilitatem fructuum afferat, ut non deficiat. Nam cum oculus tuus videat, et cum scientia tua vigilet, quare dormis sicut lassus in cinctione rectae providentiae oculi tui? Circui ergo sollicite in bona providentia, ne talentum tuum infeliciter abscondas [Matth. XXV], quoniam tibi non prodest, ut abiicias alligationem illam qua ligatus es, dum duos oculos vel unum, aut aliquam partem vivendi sub tua custodia habes. Si autem nullum oculum vivendi in tuis vives, sed semper claudicationem, tunc fuge, et abstine a villicatione tua.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.694

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXII. ABBATIS S. ANASTASII AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXXIV. ABBATIS DE HIRSAUGIA AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 25 > 33

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik