Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXII. ABBATIS S. ANASTASII AD HILDEGARDEM. [An munus abbatis retinere vel deponere debeat, ut contemplationi vacet.]
0 | Dilectae in Domino, et devotissimae sorori HILDEGARDI, Dei gratia magistrae in coenobio S. Roberti, frater E, Sancti Anastasii vocatus abbas, salutem et orationem. |
1 | Gloria Deo, qui bonus odor Christi es [II Cor. II], et apud tuos et apud nostros. Bonum nomen Christi, et benedicitur, et laudatur per te, et qui sanctificatur in te. Glorificas enim et portas in corpore tuo Christum [I Cor. VI], digne digna vocatione qua vocata es [I Cor. VII], teipsam faciens et cooperando gratiae, quae data est tibi, in domo Domini omnibus te exhibens vas in honorem. |
2 | Et quoniam familiare Christi organum et receptaculum Spiritus eius es, humili prece te poscimus, ut in spiritu et veritate ores pro me et his, qui curae nostrae commissi sunt, ut quod coepit in nobis, perficiat et velle et perficere pro bona voluntate sua [Philip. I], ut et nos cursum boni certaminis in Christo consummemus [II Tim. IV], et gloriemur simul in laude eius [Psal. CV]. De caetero rogo, ut Spiritus qui revelat arcana et occulta sapientiae suae, indicet tibi, quid mihi expediat in portando obedientiae Christi onere, scilicet perseverare, an quiescere, ut vacem ipsius contemplationi. |
3 | Quidquid super hoc revelatum fuerit tibi, ne abscondas mihi; quia paratum cor meum, Deus, paratum cor meum [Psal. CVII], ut faciam voluntatem tuam [Hebr. X]. Librum quem scripsistis, ut scribatur nobis, et consilio et adiutorio vestro opus habemus, et bona vestra voluntate. Desideramus enim quam maxime habere illum, et inspicere mirabilia Dei in illo. |
4 | Praeterea obnixe rogo, ut rescripto litterarum vestrarum visitemur, et consolemur in labore et patientia pro Christo ab uberibus consolationum per vos. Valete, salutate sorores vestras, et orate pro nobis. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut officio adhaereat.] |
6 | Qui est [Exod. III], dicit tibi, o homo: Mens tua desideranter surgit per opinionem bonorum operum, et te erigis in altum, plura desiderans quam opereris. Sed aliquando ipsa mens tua decipit te, cribrando causas tuas, sic dicendo: Haec optima sunt, quae tamen non operaris ad praesens. Unde et ipsam causam, quam in propositione tua habes, si a te excutis. |
7 | Perfice ergo sustentationem ovilis tui, et da ei praecepta, scilicet virgam magistri praebendo, et postea unguentum medici exhibendo, quia utilius tibi est ut in hoc labore vigiles, aliis per doctrinam tuam in subiectione ministrantibus, quam teipsum in voluntate tua exerceas. Nam si te supponeres, taedium te vallaret, ita ut mens tua aresceret. Ideo vigila super gregem tuum, praebendo ei bona exempla, quae desiderat anima tua, ne mens tua in irrisionem reducatur. |
8 | Nam ille qui in alto stat, et in vallem clamat, interdum in utroque nescit, quo vadet. Propterea sta in humilitate, ita ut, Deo adiuvante, bona opera exerceas, quae coepisti, et permane in vestigiis Christi, nec teipsum decipias, et in aeternum vives. |