Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXXI. ABBATIS DE EBERBACH AD HILDEGARDEM. [Preces Sanctae flagitat et sua eidem servitia offert.]
0 | Dilectae Deo et hominibus venerandae dominae et magistrae HILDEGARDI in Binga, frater E. abbas, licet indignus, de Eberbach., modicum id quod est. |
1 | Magnificamus et glorificamus pro vobis Christum Salvatorem nostrum, qui respicit se trementes, potens exaltat humiles, qui et magna vobis fecit, quia potens est [Luc. I]. Elegit, sicut ipsi audivimus et vidimus, sacrarium pectoris vestri in habitaculum sibi, scientiamque divinam, incerta et occulta sapientiae suae vobis manifestavit [Psal. L], introducens in cubiculum suum ad flores rosarum et lilia convallium, ad florida rura montium aeternorum. Laeva eius sub capite vestro, et dextra eius amplexatur vos [Cant. II], ita ut veraciter dicere valeatis: Dilectus meus mihi, et ego illi. |
2 | In omnibus his oleum effusum nomen vestrum, et ideo adolescentulae dilexerunt vos, et nos currimus in odorem unguentorum vestrorum [Cant. I]. Rogamus et Dominum, ut et dona naturae et munera gratiae suae vobis conservare dignetur, sibi ad gloriam, vobis ad coronam, nobis ad gaudium, multis ad exemplum. Oramus quoque et humili prece deposcimus, ut nostri etiam memor esse dignemini, atque in adventu Sponsi vestri nostram sibi parvitatem commendare, ut sicut de opinione sanctitatis vestrae laetamur et gaudemus, sic intercessione vestra mereamur gaudium et exsultationem percipere. |
3 | Si quid de servitio nostro percipere dignamini, laetanter amplectimur, faciemus quoque, sicut et modo facimus, et ad omnem sanctam voluntatem vestram subservire parati sumus. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Egregia monita reponit et in fine optima abbati praedicit.] |
5 | Qui est [Exod. III], dicit: Serena lux videt stabulum et statutum prandium cuiusque congregationis, quae officium in ministerio suo habet, cibum refectionis in recta moderatione distribuens, ne fidelibus sibi adhaerentibus laetitia animae desit, pastoralis villicus debet fortissimis moribus sagittas in pharetra ostendere, et capaci benevolentiae, aromata medicinarum tribuere. |
6 | Nigri autem tyranni flagella occisionis portant; probus miles sine taedio derisionis pugnat, et suavis sensus sufficientiam in communi bono labore captat, et epulantes mores in rectitudine, praecincti sunt in omnibus virtutibus, ita ut famem habeant iustitiam perficere. Sed saevissimi et a nobili matre misericordiae peregrini, simplices oves quae in atriis domus regis sunt, iugulant. |
7 | Heu, heu, qui sic in occisione insaniunt, a domo regis, nisi poeniteant, peregrini sunt, quia oves Domini dispergunt. Tu autem, o pastor, laetam faciem in miseria pauperum, qui pusillanimes sunt, habe, non valentes aratrum disciplinae apprehendere. Boni vero et benevolentiam habentes, sint tibi in symphoniam Spiritus sancti. Cave etiam ne torpescas in lumine. |
8 | Sed intellectus tuus vigilet, et non sit duplex in sono, ita ne aliud dictes interius quam sonas exterius. Qui hoc faciunt, in tenebris faciem suam obnubilant. Sed si postea in tremore timent quoniam in corde suo hoc non capiunt, quod in facie sua ostendunt, eripiuntur ab infidelitate, conclusi in poenitudine. Tibi autem, o homo, refectio fiet in cinctura femorum tuorum, ubi verum desiderium in manibus tuis habes, cum thesaurum verae pecuniae non negligis. |
9 | Terra tibi dormit, quoniam naufragium mundi te non laedit. In fine temporis tui Deus suscitabit te. Ipse in magno honore et constituet. O serve bone, illum laudabis, et ipse in aeternum salvabit te. |