monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 74 > 28
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXVII. FREDERICI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXIX. BERNARDI CLARAEVALLIS ABBATIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXVIII. PHILIPPI COMITIS FLANDRIAE AD HILDEGARDEM. [Preces S. Hildegardis postulat consiliumque utrum manere potius debeat in Terra Sancta, an post expeditionem susceptam reverti ad suos.]

0 PHILIPPUS Flandriae et Viromensis [Veromandensis] comes, domicillae HILDEGARDI, ancillae Christi, salutem et plurimam dilectionem.
1 Vestra noverit sanctitas me paratum esse ad faciendum quidquid scirem vobis placere, quia sancta conversatio vestra et vita honestissima saepissime meis insonuit auribus, omni fama suavior. Quamvis enim peccator sim et indignus, tamen Christi servos et amicos toto corde diligo, et omnimoda veneratione libenter honoro, illius Scripturae memor: Multum valet assidua iusti deprecatio [Iac. 5]. Unde est quod ad pietatis vestrae gratiam mitto praesentium latorem, fidelissimum servientem meum, qui pro me misero peccatore vobiscum loquatur, cum ego tamen multo libentius ad vos venissem, et vobis locutus fuissem, quod desideravi. Sed tot et tanta sunt negotia mea, quae singulis diebus emergunt, quod ad haec vacare non poteram. Instat etiam iam tempus, quo aggredi debeam iter Hierosolymitanum, ad quod opus est mihi magno operatu, super quo consilium vestrum mihi intimare dignemini per litteras vestras.
2 Credo enim quod ad vos saepius pervenit fama nominis mei et actuum meorum, et multis de Dei miseratione indigeo. Unde et vos maxima precum instantia suppliciter exoro, ut pro me miserrimo et indignissimo peccatore, ad Dominum intercedere velitis. Rogo etiam humiliter, ut inquantum vobis concesserit divina misericordia, inquiraris a Deo quid mihi expediat, et litteris vestris per latorem praesentium mihi renuntietis consilium vestrum, quid et quomodo faciam, ut nomen Christianitatis temporibus meis exaltetur, et dira Saracenorum feritas deprimatur; et si utile mihi erit in terra illa morari vel reverti, iuxta id videlicet, quod de statu meo forsitan audistis, et divina revelatione cognovistis, aut cognitura estis.
3 Valete in Christo, soror dilecta, et scitote, quod multum desidero audire consilium vestrum, et quod maximam in vestris orationibus habeo fiduciam.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Instructionem mittit qua ipsum maxime hortatur ad iustitiam.]
5 O fili Dei, quia ipse in primo homine te plasmavit, audi verba, quae vigili mente et corpore in anima mea vidi et audivi, cum propter sollicitam inquisitionem tuam, ad verum lumen aspexi. Deus praeceptum Adae in paradiso dedit, et post praevaricationem eiusdem praecepti eum (qui consilio serpentis consenserat) iusto iudicio de paradiso expulit [Gen. III]. Cum iusto quoque iudicio, homines qui eum omnino oblivioni tradiderant, ita quod eum nec desiderabant, nec quaerebant, per diluvium demersit [Gen. VI], ubi illos qui eum amabant et quaerebant, a diluvio per arcam salvavit [Gen. VII]. Sed mitissimus Agnus, scilicet Filius Dei, in sanguine suo, quem in cruce pendens effudit, omnia crimina et peccata, quae homo per veram poenitentiam cognoscit, salvat.
6 Nunc autem attende, o Fili Dei, ut puro oculo iustitiae in Deum, velut aquila in solem, aspicias, ita ut absque proprietate voluntatis tuae iudicia tua iusta sint, ne a summo iudice, qui praeceptum homini dedit, quem etiam in misericordia per poenitentiam ad se vocat, tibi dicatur: Quare proximum tuum sine iustitia mea interemisti? Homines quoque qui iudicio rei sunt, illos secundum Scripturas sanctorum (qui columnae Ecclesiae erant), cum lege et cum timore mortis constringe, in omnibus tamen attendens maledictionem hominis illius, qui homicidium in ira sua perpetravit.
7 Tu etiam pro omnibus negligentiis et peccatis ac pro omnibus iniustis iudiciis tuis cum signaculo crucis, ad Deum vivum confuge, qui via et veritas est [Ioan. XIV], et qui etiam dicit: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat [Ezech. XVIII]. Et si tempus venerit, quod infideles fontem fidei destruere laborant, tunc eis (quantum per adiutorium gratiae Dei potueris) resiste. Ego enim in anima mea video, quod sollicitudo, quam de angustiis animae tuae habes, aurorae quae mane oritur, similis est.
8 Unde Spiritus sanctus te in pura et vera poenitentia ardentem solem efficiat, ut eum quaeras, et ipsi soli servias, ita ut in summa beatitudine in aeternum vivas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.687

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXVII. FREDERICI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXIX. BERNARDI CLARAEVALLIS ABBATIS AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 74 > 28

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik