monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 74 > 28 > 8 > 41 > 27
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXVI. CONRADI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXVIII. PHILIPPI COMITIS FLANDRIAE AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXVII. FREDERICI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM. [Quaedam a Sancta in colloquio apud Ingelheim praedicta impleta esse nuntiat. Preces eius petit. Solius aequitatis respectu in controversia quae quosdam inter et S. Hildegardem in ipsius curia dirimenda erat, se iudicaturum promittit.]

0 FREDERICUS, Dei gratia Romanorum imperator et semper Augustus, dominae HILDEGARDI de * Pingis, gratiam suam et omne bonum.
1 Notum facimus sanctitati tuae, quoniam ea quae praedixisti nobis, cum Ingelheim manentes, te ad praesentiam nostram venire rogavimus, iam in manibus tenemus. Sed nos tamen in omni conatu pro honore regni laborare non cessabimus. Quapropter dilectionem tuam quam intime admonemus, ut cum sororibus tibi commissis, ad omnipotentem Deum preces pro nobis fundas, quatenus in terrenis negotiis laborantes, ita se convertat, ut gratiam ipsius obtinere valeamus.
2 Certum autem debes habere, quod super omni negotio tuo, ad nos per te directo, neque amicitiam, neque odium alicuius personae attendemus, sed solius iustitiae respectu, aequitatem iudicare proponimus.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Frederici molitiones varias improbat. Eius regnum satis longum, sed turbulentum fore praedicit.]
4 A summo iudice haec verba diriguntur ad te. Valde admirabile est, quod hanc personam homo habet necessariam, scilicet quae tu rex es. Audi: Quidam rex stabat in excelso monte, et in omnes valles respiciebat, quid quisque faceret in eis, videns. Et virgam manu tenens, quaeque recte dividebat, videlicet quod erat aridum, ut viride esset, et quod dormiebat, ut vigilaret.
5 Sed et virga haec istis poenam stuporis abstulit, qui in magno studio erant. Cumque idem vir oculum suum non aperiret, venit nigra nebula, quae valles istas tetigit. Sed et corvi et aliae volucres, quaeque circumposita dissipabant. Nunc, o rex, sollicite provide, quia omnes regiones sunt obumbratae cum fallaci turba illorum qui in nigredine peccatorum iustitiam delent.
6 Raptores et errantes viam Domini destruunt. O tu rex, cum sceptro misericordiae pigros et peregrinos et saevissimos mores rege. Tu enim habes nomen gloriosum, quod rex es in Israel. Valde gloriosum est nomen tuum! Vide ergo, quando summus Rex te considerat, ne accuseris, quod officium tuum recte non diiudicaveris, et ne tunc erubescas. Quod absit!
7 Manifestum est, quod iustum est, ut praeceptor praedecessores suos in bono imitetur, quia nigerrimi sunt mores illorum praelatorum, qui in lascivia et in putredine currunt. Hoc fuge, o rex. Sed esto armatus miles, diabolo fortiter repugnans, ne te Deus dissipet, et ne terrenum regnum pro hoc erubescat.
8 Deus liberet te de aeterna perditione, et tempora tua non sint arida, et Deus te protegat, ut vivas in aeternum! Avaritiam abiice, abstinentiam elige, quod summus Rex valde amat. Nam valde necesse est ut in causis tuis providus sis. Video enim te in mystica visione, in plurimis turbinibus et contrarietatibus viventem ante oculos vivos: sed tamen ad tempus regnandi habes in terrenis materiis. Cave ergo ne summus Rex prosternat te propter caecitatem oculorum tuorum, qui non recte vident, quomodo virgam recte regendi in manu tua habeas.
9 Vide etiam, ut talis sis, ne gratia Dei in te deficiat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.687

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik