Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXVI. CONRADI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM. [Favores suos addicit et filium suum Sanctae precibus commendat.]
0 | CONRADUS, divina favente gratia, rex Romanorum, HILDEGARDI Deo dicatae virgini, et magistrae sororum de sancto Roberto in Pingis, salutem et gratiam suam. |
1 | Quia regali culmine impediti, ac diversis turbinibus et procellis quassati, te invisere pro velle nostro non possumus, litteris tamen nostris te adire non omittimus. Nam, ut audivimus, revera superabundat in te confessio summae laudis per sanctimoniam vitae innocentis, et per magnificentiam Spiritus desuper mirifice in te venientis. |
2 | Unde quamvis saecularem vitam agamus, ad te properamus, ad te confugimus, ac orationum et exhortationum tuarum suffragia humiliter quaerimus, quoniam longe aliter vivimus quam debeamus. Pro certo autem scias quod tibi et sororibus tuis, in omni causa et in omni necessitate vestra prodesse et adesse, ubi possumus, properabimus. |
3 | Unde et filium meum, quem superstitem desidero esse, orationibus tuis, sicut et meipsum, attentius commendo. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Non obscure praedicit schismata aliaque Ecclesiae mala quae nata sunt sub Friderico I, Conradi successore. Addit multa eodem spiritu prophetico de variis Ecclesiae temporibus et vicissitudinibus.] |
5 | Qui vitam dat omnibus, dicit: Beati sunt, qui candelabro summi Regis digne subiacent, et quos Deus in magna providentia procuravit, ita ut eos de sinu suo non abscindat. In illo, o tu Rex, permane, et squalorem de mente tua abiice; quoniam Deus omnem, qui eum devote, et pure quaerit, conservat. Sed et regnum tuum ita tene, et tuis unamquamque iustitiam provide, ut a superno regno alienus non fias. |
6 | Audi, in quadam parte a Deo te avertis; et tempora, in quibus es, velut in muliebri persona, levia sunt, et etiam in contrariam iniustitiam, quae iustitiam in vinea Domini destruere tentat, se inclinant. Postea vero peiora tempora venient, in quibus verae Israelitae flagellabuntur, et in quibus catholicus thronus in errore movebitur: et ideo novissima eorum, velut cadaver in morte, blasphemiae erunt. Unde et hic dolor in vinea Domini fumigat. Et post haec fortiora prioribus tempora surgent, in quibus iustitia Dei aliquantulum erigetur, et in quibus iniustitia spiritalis populi ad eiiciendum notabitur. |
7 | Sed tamen provocari et exacerbari ad contritionem acriter nondum audebitur. Sed deinde alia tempora instabunt, in quibus divitiae Ecclesiae dispergentur, ita quod etiam spiritalis populus velut a lupis lacerabitur, et a locis suis et de patria sua expelletur. Unde primi eorum ad solitudinem transibunt, pauperem vitam in multa contritione cordis deinceps habentes, et sic Deo humiliter servientes. |
8 | Prima etenim haec tempora ad iustitiam Dei sunt squalida, sequentia vero taediosa. Quae autem deinde supervenient, ad iustitiam se ad modicum erigent; sed quae postea insurgent, quasi ursus cuncta divident, et divitias sibi per malum congerent; sed quae illa sequentur, signum virilis fortitudinis ostendent, ita ut omnes pigmentarii ad primam auroram iustitiae cum timore, verecundia et sapientia currant; et principes concordiam unanimiter habeant, eam quasi vir praeliator sicut vexillum contra errantia tempora maximorum errorum elevantes, quos Deus destruet et exterminabit secundum quod ipse novit, et ut sibi placet. |
9 | Et iterum ille, qui omnia novit, tibi, o rex, dicit: Haec tu homo audiens, teipsum a voluntate tua compesce, et te corrige, quatenus ad tempora illa purificatus venias, in quibus de factis tuis amplius non erubescas. |