monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 25
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXIV. EPISCOPI TREVIRORUM AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXVI. CONRADI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXV. EPISCOPI COLONIENSIS AD HILDEGARDEM. [Sanctam laudat; petit ut ex occulto Dei inquirat, sibique commonitoria verba, prout Deus donaverit transmittat.]

0 PHILIPPUS, Dei gratia Coloniensium archiepiscopus, HILDEGARDI sorori dilectae, divino spiramine mirabiliter infusae, illum in coelestibus gloriose videre, cuius amplexibus exoptat iugiter inhaerere.
1 Quamvis locorum diversitas mutui aspectus et desiderabilem collocutionis subtrahat gratiam, quos Christi charitas coniunxit, semper tamen tenebit animorum vicinitas. Unde est mihi desideratissimum, quod in hoc anno, dum transitus viae et gratia te videndi, diu desiderata, occurrit. Sed aegritudo et tenuitas tui corporis, cor meum, multorum in terra nostra a te in Christo amplectentium turbavit et perculit, semper exoptantium vitae tuae sospitatem, veraeque salutis aeternitatem.
2 Complacuit ergo et dignum duximus, perquiri certosque reddi de statu tuo, et maxime indicare et notificare tibi quod turbinibus et procellis saecularium quotidie ita perturbamur, quod etiam aliquando mentis oculos ad coelestia levare conamur. Sed quia plurimorum novit industria, te perfusam divini charismatis munere, de quo gaudet concio fidelis Ecclesiae, et nos pro modulo nostrae discretionis congratulamur; scientes hominem carnis tegmine degentem, et iuxta Apostoli vocem in coelo conversantem [Philip. III]. Tali igitur dote ditata, quasi bonae margaritae inventrix [Matth. XIII], ex occulto Dei quod petimus, inquiras, nobisque commonitoria verba, prout Deus tibi donaverit, transmittas; quoniam in sapientia et thesauro abscondito, iuxta veridicum, non est utilitas [Eccli. XX]. Valete.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Quae in visione audierit et viderit notificat. Praeclaram adhortationem subiungit.]
4 In mystico spiramine verae visionis, haec verba vidi et audivi: Ignea charitas, quae Deus est [I Ioan. IV] tibi dicit: Stella quae sub sole lucet, quod nomen in parte sua habere potest, lucida scilicet nominatur, quoniam per solem aliis stellis amplius irradiatur. Sed quomodo deceret quod eadem stella lumen suum ita absconderet, quod aliis minoribus stellis minus luceret?
5 Si enim hoc faceret, gloriosum nomen suum non haberet, sed caeco nomine nominaretur, quia, quamvis lucida diceretur, lumen tamen eius non videretur. Miles etiam qui ad praelium sine armatura venerit, ab inimicis certissime conculcabitur, quia corpus suum lorica non circumdederat; nec capiti suo galeam imposuerat, nec clypeo se texerat, unde et in magna confusione caperetur.
6 Tu autem qui lucida stella per episcopale officium appellaris, et qui de nomine summi sacerdotis radias, lumen tuum, quod verba iustitiae sunt, subditis tuis non abscondas, quoniam in corde tuo saepe dicis: Si ego mihi subiectos verbis terrerem, molestum me haberent, quia eos superare non valeo, utinam amicitiam eorum, tacens retinere possem. Itaque sic dicere et facere tibi non expedit. Sed quid?
7 Terribilibus verbis propter episcopale nomen et corporis tui nobilitatem, eos ut rapiens accipiter non terreas, nec periculosis verbis, velut clava eos percutias; sed verba iustitiae cum misericordia eius misce, et ipsos cum timore Dei inunge, proponens eis quam periculosa animabus et felicitati eorum iniustitia sit. Certissime, certissime, certissime, hoc modo audient te.
8 Per squalidos autem et instabiles mores te illis non admisceas, nec quid cuique placeat seu displiceat, inspicias; quoniam si hoc feceris, minor caeteris coram Deo et hominibus apparebis. Nam talia personam tuam non decent. Vide etiam quod munda animalia quae ruminant, macerarentur, si pabulo eorum, cibus porcorum per quem ipsi pinguescunt, admiscerentur. Sed et tu, si squalidis moribus et societati peccatorum te adiungeres, polluereris, per quod nefarii gauderent, perfecti viri turbarentur, dicentes: Ah, ah; vae, vae, qualis episcopus noster est? per recta itinera iustitiae nobis lucet.
9 Populum autem tuum ab inimica infidelitate corripe, et averte ita, ne lorica fidei nudus sis, et de Scripturis sanctis viam iustitiae illi ostende, et galeam spei capiti tuo, et scutum verae defensionis collo tuo impone [Ephes. VI], quatenus in omnibus aerumnis et periculis Ecclesiae defensor, quantum praevales, existas. Lumen quoque veritatis sic tene, ut probus miles in militia mea, quae vera charitas sum, appareas, et in naufrago mundo, et in duris bellis iniquitatis, strenuus et fortis sis.
10 , quatenus lucida stella in aeterna felicitate fulgeas. Nunc, o tu Pater, qui in pastorali nomine es, paupertatem hominis haec scribentis non dedigneris, quoniam ista non secundum me, nec secundum altum hominem dictavi nec protuli; sed ea hoc modo scripsi, quemadmodum ipsa in vera visione, vigilans mente et corpore, vidi et audivi; quia, ut aliqua ad te scriberem, iussisti.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.685

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXIV. EPISCOPI TREVIRORUM AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXVI. CONRADI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 25

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik