Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXIV. EPISCOPI TREVIRORUM AD HILDEGARDEM. [Suum erga sanctam Hildegardem affectum gratiose declarat, testaturque ad episcopatum se promotum esse contra voluntatem suam. Sanctam itaque consulit ita scribens: Sed quia nescimus cuius vocatione promoti simus, hoc maxime anxietatem nobis infligit.]
0 | ARNOLDUS, Dei gratia Trevirorum Ecclesiae humilis electus, dilectae in Christo cognatae suae HILDEGARDI de S. Robert., salutem et dilectionem ab eo qui est salus et dilectio. |
1 | Amicitia cognatione coelestis est, quia senium ei non obest, sed confert; et vera est, stare nescit, sed in aliquo crescit et proficit quotidie. Cum autem ab ineunte aetate ulnis veri amoris nos amplexi sumus, miramur cur vos adulatorem plus vero amico diligatis, cum dicat propheta: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Psal. CIII]. Fratrem nostrum praepositum S. Andreae, hic adulatorem vestrum reputamus; nos autem verum amicum intelligi volumus Quia vero proventum nostrum, gladii vestri materiam esse scimus, ideo per Dei gratiam prospere nos rediisse, vestrae dilectioni significandum duximus. |
2 | Sed quia nihil est beatum alicui quod ipse pro poena reputat, coram Deo et vobis dicimus, quod dignitas, ad quam vocati sumus, contra nostram, teste Deo, voluntatem nunquam (ut fieri solet) nos dilexit, nunquam permulsit: et ideo hoc, quia nostra inscitia, nostra fragilitas suam deflet insufficientiam, suam deplangit indignitatem. Sed quia nescimus cuius vocatione [promoti] simus ad tale ministerium, hoc maxime anxietatem nobis infligit. Si ex Deo esse sciremus, crederemus quod qui coepisset in nobis opus bonum, et perficeret [Philip. I], cum necessitate magis quam virtute, ad sacerdotium promoveri proponamus. |
3 | Et scimus quod Deus in loco sancto suo [Psal. LXVII] apud vos salutem operatus [Psal. LXXIII], obsessam misericorditer liberando, visitaverit plebem suam [Luc. VII]. Unde ut modum liberationis obsessae nobis rescribatis, et saepius in verum lumen aspiciendo, saepius nobis aliquid salutaris gratiae per litteras tuas impartiamini, et ut manus vestras ad petram refugii pro nobis interpellando, exemplo Moysis levetis [Exod. XVII], dum nos contra Amalech in valle mundanae miseriae pugnamus, attentissime rogamus. Cum autem haec coram abbate S. Eucharii fideli et dilecto nostro conscriberentur, ipse opitulando dulcedine sua verba nostra condivit. |
4 | Volumus ergo ut per ipsum rescriptum vestrum nobis transmittatis. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Post salutaria documenta, serio illum monet ut caveat a superbia, a cupiditate divitiarum, ab iniustitia, a vanitate, ac ut virtutes amplectatur statui suo congruus.] |
6 | Tu arbor es a Deo constitutus, quemadmodum Paulus dicit: Omnis potestas a Deo est [Rom. XIII], quia secundum summum Magistrum per invocationem nominis sui, omnis potestas nominata est, unde in illa, arbor viriditatem honoris nominis sui habet. Quod absque Deo est, et quod sinistra operatur, tibi non adsit, ne in cadente morbo superbiae, cum primo angelo [Isa. XIV], scilicet Satana, qui contra Deum honorem furtim rapere voluit, cadas, quem multi secundum voluntatem suam rapiunt, non curantes, quoquo modo eis ille conferatur. Istud coram Deo nihil est, quoniam sine ipso factum est nihil [Ioan. I], et sic Deus occidit quidquid ipsum non tangit. |
7 | Ob hoc ergo sollicitus esto, ut per praecepta Dei, quae sicut folia arboris multiplicata sunt, populo testimonium, quantum per gratiam ipsius potueris, perhibeas. Multae enim tribulationes oneris tui, velut paupertas, te constringunt, quia divitiae et multae pecuniae coelestia non amant: ideo propriam voluntatem homini Dei abstrahit, quatenus ad coelestem patriam suspiret. Unde decet, ut pauper pauperem diligat, et dives divitem agnoscat, quia sapientia pauperi annulum dat, et diviti inaurem negat. |
8 | Propter sacerdotale enim officium tuum tibi istud adest. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dilexi [Psal. XI]. Quid dicitur? Iustitia Dei se non abscondit, sed itinera sua dilatat, nec ea currere erubescit. Vulnera quoque non abscondit, malum bono praeponendo, velut in iustitia vitam et gehennam esse, et in utraque parte currendum esse dicit. |
9 | In hac fallacia iustitia se non macerat, nec multiplicibus verbis iniustitiam osculatur, sed ipsam totam conculcat. Veritas quoque opera, quae sine Deo operantur, non laudat; sed in pugnam, contradicere illa, ut probus miles se praeparat. Iustitia Dei scutum tibi sit, et veritate ipsius quasi lorica induere, ita ut coram Deo bene armatus et non fugitivus per societatem vanitatis appareas, et disce ut ubera iustitiae sugas. |
10 | Disce quoque vulnera peccatorum cum poenitentia in misericordia curare, quemadmodum summus medicus salutare exemplum vobis ad salvandum populum reliquit. Tu namque qui in viriditate beati viri per instructionem nominis sui positus es, qui impium diabolum non attendit, qui ideo impius nominatus est, quia nullum bonum amavit, vide ne in thesauris pecuniae glorieris [Eccli. XXXI], quae in fine malitiosa est, quia post tricesimum annum, velut post annum unum deficit. |
11 | Sed exsulta in monte Sion, ubi adiutorium Altissimi aeternale in aeternitate est, et omnis spiritus laudat Dominum [Psal. CL]. Tu autem eburneus mons esto, de quo fenestralia iacula in recto iudicio iustitiae Dei, contra adversarios tuos volitant. Curre quoque in altitudinem legis et iustitiae Dei, sicut capricornus, ne per instabilitatem inermis cadas, et filii tui de latere Ecclesiae surgant, et postulent a te cibum iustitiae: et ideo bonam doctrinam disce, quatenus per te saturentur. |
12 | Ego autem, ut iussisti, ad verum lumen aspexi, et vix incoeptionem bonorum operum aspicere potui. Tu quidem bona opera studiosius operare, ut postea per gratiam Dei plura scribam; et fidelis amicus animae tuae esto, ita ut in aeternitate vivas. In illa autem quae obsessa fuit, de qua quaeritis, multa mirabilia vidimus, quae modo per scripta proferre non possumus, sed cognovimus quod diabolicus sufflatus de die in diem usque ad recessum suum defecit, et eadem mulier a fatigatione diaboli liberata est, et etiam infirmitate, quam ante in se non cognovit, tunc occupata est. |
13 | Sed nunc vires tam corporis duam animae plena sanitate recepit. |