monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 23
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXII. EPISCOPI HIEROSOLYMITANORUM AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXIV. EPISCOPI TREVIRORUM AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXIII. EPISCOPI DE BEVEZ AD HILDEGARDEM. [Eius preces et litteras exspostulat.]

0 HENRICUS, Dei gratia de Bevez solo nomine vocatus episcopus, HILDEGARDI dilectae magistrae sororum in Monte S. Roberti de Pingis, si quid in spiritu contrito et humilitate valet peccatorum oratio.
1 Benedictus Deus, qui benedixit te in omni benedictione spirituali [Ephes. I], ita, quod in odore unguenti, quo unxit te Deus unctione misericordiae suae, trahatur etiam per te in longinquis partibus mundi multorum devotio. Nam manifesta Dei circa te dignatio mihi peccatori ac turbinibus saeculi gravato, magna est consolatio, quamvis a te corpore sed non mente plurimum remoto.
2 Confidimus enim sine dubio meritis et precibus tuis Christi misericordiam patere cunctis, auxilium orationum tuarum fideliter quaerentibus. Nos igitur propriae conscientiae diffidentia nullam in actibus nostris adipiscendae salutis habentes confidentiam per charitatem Spiritus sancti te obsecramus in remotis regionibus, ut orationibus tuis indulgentiam peccatis nostris implores a Domino.
3 Praeterea quantulamcunque consolationem seu admonitionem saluti nostrae necessariam, nobis rescribere non pigeat tuam dilectionem. Ipse autem qui omnia potest, et quem nulla latet cogitatio, secundum beneplacitum suum precibus satisfacere dignetur cordis nostri desiderio.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Pulchra utitur parabola qua ipsum ad veram sapientiam et charitatem hortatur.]
5 Vivens Lux ostendit mihi haec, et dixit: Dic ad hominem illum: Vidi quasi pulchram formam virtutis quae fuit pura scientia. Facies eius valde clara erat, oculi eius velut hyacinthus, et indumenta ipsius quasi pallium sericum. Habebat quoque super humeros suos episcopale pallium simile sardio. Et haec advocavit pulcherrimam amicam regis, videlicet charitatem, dicens: Veni mecum.
6 Et venientes pulsabant ambae ad ianuam cordis tui, dicentes: Tecum habitare volumus. Cave ergo, ne resistas nobis; sed esto fortis ad resistendum vitiis et saecularibus causis et vicissitudinibus illorum ventorum, qui in turbinibus sicut malus fumus ascendunt, et ut aquae quae in tempestate volant. Haec sunt inquietudines mentium hominum in iracundia et in aliis similibus.
7 Silentium non habe in taedio, sed vox tua sit sicut tuba resonans in caeremoniis Ecclesiae, et oculi tui sint puri in scientia, ita quod non sis piger tergere te ab indigno pulvere oneris tui. Nam plenus es guttis noctium [Cant. V]. Et persuasio superbiae sic locuta est tibi: Ne abluas te.
8 Sed nos hoc nolumus; volumus autem ut quaeque tenebrosa de te abstergas, et non sis timidus de multis terroribus inimicorum tuorum, qui nec recte nec bene loquuntur de te. O miles, da nobis habitaculum in corde tuo, et perducemus te ad palatium regis nobiscum.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.683

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik