Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXII. EPISCOPI HIEROSOLYMITANORUM AD HILDEGARDEM. [Ipsius ac sororum eius precibus se commendat. In laudes Sanctae excurrit.]
0 | I., Dei gratia et ordinatione Hierosolymitanorum servus et episcopus, HILDEGARDI dilectae filiae et magistrae de Monte S. Roberti in Pingis, scilicet in Moguntino episcopatu, humillimam orationem et salutem in Christo. |
1 | A multis per longa terrarum spatia partes nostras adeuntibus, et genua sua ad sepulcrum Domini flectentibus, multoties percepimus, quod divina virtus in te et per te operetur, unde ipsi gratias indefessas, prout possumus, humiliter offerimus. Ad te igitur filiam dilectissimam sermo nobis iamdiu fuit, sed quia internuntius hactenus abfuit, desiderium nostrum penitus frustra processit. |
2 | Nunc vero quoniam quidem post longa temporum curricula opportunitas se obtulit, per praesentia scripta, te cunctasque sorores tuas, tibi, ut audio, in Christo subiectas, alloqui congruum duximus. Inde est, quod si qua dulcia verba prae nimiis angustiis, quibus assidue premimur, nobis adessent, quoniam ex altero, gladio paganorum, ex altero latere insidiis malignorum spirituum impugnamur, te ut Christi sponsam, ut Christi arcanis semper intentam, extollere dignum existimaremus. |
3 | Sed non opus est laudibus humanis extolli, quam divina gratia laudibus concessit angelicis admisceri; et illas felices dicimus, quae de die in diem dulcissimis alloquiis tuis interesse ac satiari merentur. Felices etenim illas haud incongrue dixerimus, quae speculo divinae candidationis innixae, bravium cursus sui meritorum suorum a Domino quotidie percipere affectant. |
4 | Felices, inquit, ac nimium felices, quibus ob remunerationem coelestium, terrena cuncta viluerunt, et a quibus despicitur, calcatur, vilipenditur, quidquid in hac vita caeteris mortalibus dulce, delectabile atque praestabile videtur. Ecce verae filiae Ierusalem, in quibus non est inventa macula [Cant. IV], in quibus mundus nihil quod diligat habet: quae etiam sequuntur Agnum quocunque ierit [Apoc. XIV]. Nunc autem, o filia, ad te referentes consolationem tuam coelitus tibi ostensam, humiliter requirimus, ac nos orationibus tuis cunctarumque sororum tuarum commendamus, quatenus nobis in procellis mundanarum curarum fluctuantibus, pie apud illum interveniatis, cuius thalamum post huius vitae terminum intrare desideratis. |
5 | Faciat Dominus, o dilecta, ut videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae [Psal. CXXVII] |
6 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Patriarcham consolatur.] |
7 | Vivens Lux haec in miraculis suis dicit: Prima radix in die apparuit, et in omnibus ramis floruit, atque duas vias constituit. Altera via plena aedificiorum erat, in quibus aquilae et alia volatilia habitabant. Altera autem magnae optionis plena fuit, in qua gigantes concurrerunt, qui contra aquilas istas et caetera volatilia pugnabant, sed eis praevalere non poterant. |
8 | Tunc sol processit, et in extremo brachio suo aureos clypeos habuit, et contra gigantes illos pugnavit. Nam casus primi angeli a vita ceciderat, et postea casus Adae luce paradisi carebat, et idem Adam in suggestione diaboli cum omnibus filiis suis ambulavit [Gen. III]. Sed sol in topazio et sapphiro emicuit, quod est in misericordia et charitate quae Verbum Dei incarnatum protulit. Sol autem aequaliter fulsit, sicut in initio processerat, et ita permansit, ut omnino nulla umbra vicissitudinis super illum ceciderit, veluti in primo angelo, in Adam et in suggestione diaboli factum fuerat. |
9 | Et ideo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX]. Nam in topazio misericordia, et in sapphiro charitas intelligenda est, quas virtutes sacerdos iste velut testimonium sacerdotale propter hominem induit. Nunc tu, o Pater, qui es in vice sacerdotis huius, anima tua fluat sicut aqua quae de petra in virga Moysis effluxit, ita quod verba tua incredulis cordibus potum salvationis dent, atque dies, quae in anima tua lucet, crescat in multitudine virtutum. Vides autem te in anima tua sollicitum in via, quae ad Deum tendit. |
10 | Sed cum mens tua in turbinem ierit propter vicissitudinem laborum tuorum et aliorum, columba te perfundet, et simplicem turrim ante conspectum Dei te faciet. Pugnam vero quam intus et exterius in utroque scilicet homine pateris, Deus in temporibus tuis circa te hoc modo alleviabit, ut eam sustinere possis, unde fiduciam tuam in ipsum pone, nec de misericordia eius despera. Et hoc faciens in gratia Dei, ad vitam vives. |