monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XX. EPISCOPI TRAIECTENSIUM AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXII. EPISCOPI HIEROSOLYMITANORUM AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXI. EPISCOPI PRAGENSIUM AD HILDEGARDEM. [Postulat ut orationibus suis subveniat et bona consilia porrigat.]

0 H., Dei gratia Pragensium minister inutilis et episcopus, licet indignus, HILDEGARDI sponsae Christi, et magistrae de S. Roberto in Pingis, qualecunque munusculum orationum suarum cum omni devotione.
1 Dominum Deum nostrum magnificando glorificamus, cuius spiritu illuminata, plurimorum tribulationibus, consolando et sublevando, subvenis, et fructum boni operis, eodem Spiritu cooperante, in multorum mentibus multiplicas, sicut etiam per plurima terrarum spatia de te referri audivimus. Unde sanctitas tua noverit quia magnum desiderium inest nobis te videre atque colloquio tuo perfrui in Christo, sed magna difficultas locorum hoc fieri impedit, et quoniam charitatem tuam plurimorum necessitatibus subvenisse percepimus, hac fiducia animati, dilectionem tuam imploramus, quatenus nobis in tribulationibus mundanis quassatis, orationibus tuis subvenias, et bona consilia porrigas. Quia ex quo nomen tuum et gratiam tibi a Deo collatam audivimus, memoriam tuam in cordibus nostris semper habuimus, et ut eadem gratia quae de vero lumine est, apud te semper maneat, exoptamus.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Illum ad maiorem in virtute constantiam hortatur, tum in prosperis, tum in adversis.]
4 Vox vitae et salutis dicit: Quid est hoc, quod homo manducat, et non vult scire quae sit uva, quae de terra alio modo sudavit post peremptionem populi, cum Deus terram extersit et excribravit in alium modum, quam primus homo illam derideret. Hoc est quod homo levis est per vicissitudinem morum suorum, et per tempora lucis et tenebrarum. Nam homo interdum se aliquantulum in prosperitatem erigit, interdum in pericula cadit.
5 In his utrisque homo non inspicit amplexus filiae regis, scilicet iustitiae et veritatis; sed amputat coronam de capite illius, cum pastor fugit, non defendens Ecclesiam Christi; quia arma sua in fortitudine non tenet, sed in moribus suis sicut lascivus puer, qui nullam sollicitudinem habet, ludit. Homo qui istud facit, desiderat sic manducare et vivere per voluntatem suam, sicut natura hominis postulat cibum, et non videt acutis oculis suis, ubi discretio sit, quae de sapientia sudavit, quae in hac uva intelligitur. Cum enim Adam in ortu mundi obedientiam derisit, tempora temporum perierunt usque ad effusionem aquarum.
6 Ubi Deus terram de horribili iniquitate tersit, et aliam vim dedit. Ubi Noe nobilissimum germen obedientiae in vineis protulit [Gen. IX], quod Adam fugit, per simplicitatem morum suorum, sicut lascivus puer, sed in Noe terra vim uvae protulit, ubi etiam post eum sapientia surrexit in salvatione. Nunc, o tu homo, qui circuis in moribus tuis per plateas vicissitudinum tuarum, et non ardenter intueris, aspiciens in medicinam tuam et alterius, surge, respiciens in solem, in recta moderatione, et lumen non fuge, illud abiiciens per austeritatem iniquitatis, quatenus non erubescas, quando summus Rex inquirit opera tua in sacculo tuo, et in aeternum vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.681

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik