Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XIX. EPISCOPI LEODIENSIS AD HILDEGARDEM. [Se in maxima mentis et corporis fluctuatione constitutum ait, quod, ut fatetur, innumeris malis Deum offenderat. Petit preces et rescripta sanctae Hildegardis.]
0 | RUDOLPHUS Dei gratia Leodiensium episcopus, HILDEGARDI famulae Christi de S. Roberti in Pingis, Regi regum incessanter servire, et bravium aeternae beatitudinis apprehendere. |
1 | In maxima mentis et corporis fluctuatione constitutus, tibi scribere disposui, quia clementia Dei nimis indigeo, quam innumeris malis me offendisse et irritasse non abnego. Quia igitur, dilectissima soror, veraciter Deum tecum esse novi, admoneo et rogo per misericordiam ipsius sanctitatem tuam, ut omnino mihi fluctuanti et ad te confugium facienti, manum porrigas. |
2 | Cura namque tibi sit pro negligentia a me removenda, devotis precibus invigilare: et quidquid ex indeficienti et viventi lumine tibi ostensum fuerit ad excitandam somnolentiam meam mihi rescribas. Concedat clementissimus Deus, ut scriptis tuis certissimam per te consolationem percipiam, et ut intercessionis tuae obtentu vel ultimam aeternae quietis sortiar mansionem. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Illum hortatur ad vitam bonam et ad curam animarum.] |
5 | O! vivens Lux dicit: Viae Scripturarum directae sunt ad excelsum montem, ubi flores pretiosissima aromata crescunt, et ubi suavissimus ventus volat, validum odorem eis faciens, et ubi rosae et lilia splendidas facies ostendunt. Idem mons dudum non apparuerat propter umbras caeci viventis aeris, quia etiam Filius Altissimi mundum nondum illustraverat. Tunc Sol venit de aurora, mundum hunc illuminans, et omnes populi viderunt aromata illius. |
6 | Et dies valde ornatus est, et dulcis rumor ortus est. O pastores, nunc plangendum et lugendum est quod in nostro tempore mons istis nigerrimis nebulis tectus est, ita ut bonus odor ex eo non redoleat. Tu autem esto pastor bonus et nobilis in moribus. Et sicut aquila in solem videt, sic recordare et respice ubi possis pigros et peregrinos ad patriam revocare, et aliquod lumen huic mundo conferre, quatenus anima tua vivat, et ut amantissimam vocem illam audias de summo iudice: Euge, serve bone et fidelis [Matth. XXV], et ut anima tua in hac parte fulminet, sicut miles in praelio fulget, cum socii eius ipsi congaudent, quia victor exstitit. |
7 | Unde tu, o praecessor populi, pugna in bona victoria, ac sic errantes corrige, et pulchras margaritas de putredine ablue, praeparans illas summo Regi: et sic mens tua in bono studio anhelet has margaritas ad montem istum revocare, sicut eas donum Dei instituit. Deus te protegat, et animam tuam de aeterna poena liberet. |