Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XVIII. EPISCOPI VIRDUNENSIS AD HILDEGARDEM. [Sanctam hortatur ad humilitatem, ac preces eius flagitat ac litteras.]
0 | ADELBERTUS Dei gratia Virdunensis Ecclesiae minister et episcopus, quamvis indignus, HILDEGARDI matri suae clarissimae de Monte S. Roberti, visionibus Dei delectari praesentibus et aeternis. |
1 | Benedicta gloria Domini de loco sancto suo [Ezech. III], quae te sibi a teneris annis mancipavit famulam. Ego autem, tanquam si caecus iter videnti monstrare vellet; charitati tuae suggero, ut gratiam istam cum humilitate cognoscas, attendendo prophetiam illius antiquam Balaam [Num. XXIII], qui licet novissima sua in contrarium direxerit, memorabile tamen est in visione sua, cum dixit: Qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius [Num. XXIV]; humilitatem profecto in visione significans. |
2 | Doctor quoque gentium dixit: Ne magnitudo revelationum extollat me [II Cor. XII], etc. Haec itaque magis fiducia mei affectus ad vos dicta sint, quam praesumptione doctrinae. Porro noveritis quod ad vos in praesenti venire non possum, licet prope vos sim, tamen in adversitatibus meis vos fidam patronam in orationibus vestris expeto, et suffragiis sororum vestri collegii ancillarum Dei adiuvari postulo. |
3 | Diu est quod scriptum vestrum habere non merui; quod nunc saltem merear, oro. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Illum hortatur ad curam pastoralem.] |
5 | Lux vivens, quae miracula ostendit, dicit: Qui Pater es in persona tua, et pastor in propositione animarum extende brachium tuum, ne inimicus homo superseminet zizania in agro tuo [Matth. XIII]. Provide ergo hortum illum, quem divinum donum plantavit; et cave ne aromata illius sint arida, sed ab eis putredinem abscinde, et eam foras mitte, quae utilitatem illorum suffocat. Et sic fac ea virescere. Namque sol radios suos abscondit, mundus etiam gaudium suum subtrahit. |
6 | Et dico: Non obscura hortum tuum in taedio silentii, sed in vero lumine cum discretione corripe ea quae corripienda sunt. Illumina quoque templum tuum per benevolentiam, atque in thuribulo tuo ignem accende, myrrham imponens, ita ut fumus eius ascendat ad palatium viventis Dei, et in aeternum vives. |