monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 78 > 66 > 89 > 17
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XVI. EPISCOPI WORMATIENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XVIII. EPISCOPI VIRDUNENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XVII. EPISCOPI CONSTANTIENSIS AD HILDEGARDEM. [Sanctae preces et litteras petit.]

0 Constantiensis Ecclesiae D. g. episcopus, quamvis inutilis et indignus, HILDEGARDI sponsae Christi de coenobio S. Roberti in Pingis, intimae charitatis augmentum, et utriusque vitae felicissimum cursum.
1 Fama sapientiae tuae longe lateque diffusa a nonnullis veridicis mihi relata, ad id desiderium me provocavit, ut de remotis partibus solatium atque sublevamen tuum quaererem, et me precibus tuis commendarem. Durum namque est, ut qui vitae suae moderamina nescit tenere, iudex fiat vitae alienae. Quapropter dilectionem tuam sincera devotione deposco, quatenus apud Dominum orationibus tuis mihi succurras, et rescripto tuo me munias; quia tam propria voluntas mea quam cura terrena fere omnibus modis a servitio Dei me abstrahit.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Inanem gloriam in ipso redarguit.]
4 Iustissima Lux dicit: O homo, mentem tuam argue quae perforat consilium antiquorum praelatorum, quos non tetigit ventosa mens vanitatum. Qualis est aestimatio tua, qui non erubescis ambulare in tenebris per gustum operis tui? Nam revelatio illius cui nihil occultum est, ostendit per viventem oculum, quod arcus zelus Dei, temeritati hominum minatur.
5 Cur non vides, ubi sit mammona iniquitatis [Luc. XVI], in quo te excuses? Multi operarii veniunt in causis suis, et quaerunt arctam viam et angustam, tu vero labia tua moves per magniloquos sufflatus morum cordis tui, et ad indignationem illos reducis. Unde dirige te a tenebris in vias rectas, et illumina sensum cordis tui, ne tibi dicat Pater omnium: Quid per stultitiam ascendis columnam quam non fecisti?
6 Nam dies obscuratur illi, qui non operatur in viis recti itineris: quod tu precave; surge ergo citius, et ambula recta itinera, antequam sol tibi occidat, et antequam dies tui deficiant.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.679

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik