monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 15
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XIV. EBERHARDI BAMBERGENSIS EPISCOPI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XVI. EPISCOPI WORMATIENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XV. EPISCOPI SPIRENSIS AD HILDEGARDEM.

0 GONTERUS D. g. Spirensis Ecclesiae minister et episcopus, HILDEGARDI magistrae de monte S. Roberti in Pingis, salutem aeternam in Christo.
1 Quod bonus odor es tam remotis quam vicinis, et de Spiritu sancto solamen omnibus te quaerentibus, divinae pietati gratias referimus. Unde et certum habere dicitur dilectio tua, quod honorem et utilitatem Ecclesiae tuae libenti animo videmus, et modis omnibus, quibus voluntatem vestram in provectum eiusdem Ecclesiae tuae effectui mancipare poterimus, libenter faciemus.
2 Rogamus autem intime sanctitatem tuam, quatenus pro dilectione nostra Deum pro nobis interpelles, et orationibus tuis eum nobis placabilem facias, et scias omni ambiguitate remota, quod si Deus vitam nobis concesserit, non carebis honesta remuneratione. Nam iustum est ut orationum tuarum suffragia nobis impendas, sicut et nos de necessitate tua sollicitamur. Rescripta quoque tua ad nos desideramus.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Multis ad emendationem vitae Gunterum hortatur.]
5 Lux summae inspirationis, o homo, tibi dicit: Admonitionem Spiritus sancti, qui in te ascendit, ne abscindas a te per malam consuetudinem operum tuorum, quia Deus requirit in te, quod olim attendit perditam ovem reducere, quando crimina hominum abstersit. Et antiquus illusor confusus est, cum eum fortissimus bellator superavit.
6 Deus per fenestras aspicit ad te, quia pius et misericors est. Hoc nullus homo derideat per ullam opinionem voluntatis suae. Audi: Hanc causam admonitionis noli abscindere a te, ne Deus te percutiat per flagella sua. Quoniam vult in zelo suo hanc inimicabilem causam prosternere, quod sodales ipsius per socios suos ipsum in ostensione sua derident.
7 Unde arcum admonitionis suae vibrat, demonstrans quia nullus ei resistere possit. Unde tu, homo, qui multa nigredine involutus es, surge citius ad ruinam, et aedifica in coelestibus ut nigri et sordidi erubescant in tua exsultatione, cum surgis a nigredine tua, quia anima tua vix vivit propter opera tua. Tua autem aspicis quasi per figuram ad aliam vitam, quae intentio fulget in te sicut aurora lucis.
8 Mens tua cribrat et excutit se in magnis tormentis, ubi pinguis natura te affligit in tortuosis desideriis. Hunc humorem evade. Audi, homo: Vir quidam terram habuit, quae magnam vim in se ostendit, quando aratrum ipsam evertit, ita quod multo germine protulit quemque fructum, qui in ipsa seminabatur. Tunc placuit viro huic, ut in terra illa hortum aromatum faceret, et in eo crescerent aromata in suavissimo odore ad medicinam vulnerum et cicatricum. Et terra illa melior effecta est, quam prius fuisset.
9 Nunc tu, o homo, elige quid in his duabus partibus tibi utilius sit. Fundamentum enim coelestis Ierusalem positum est primum de istis lapidibus, qui in magnis casibus vulnerati erant, et in cicatricibus vitiorum polluti, qui postmodum crimina sua opprimunt in poenitentia. Faber mundi, fundamentum istud primum de rugosis, et impolitis lapidibus posuit, et lapides isti totam civitatem Dei sustentant.
10 Ideo fuge lasciviam huius mundi in naufragio immunditiae, et esto similis sardio et similis topazio, et velox sicut cervus haurire in lingua purissimum fontem, et vives in aeternum.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.677

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik