monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 14
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XIII. HILLINI TREVIRORUM ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XV. EPISCOPI SPIRENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XIV. EBERHARDI BAMBERGENSIS EPISCOPI AD HILDEGARDEM. [Quaestionem subtilem admodum proponit: In Patre manet aeternitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio.]

0 EBERHARDUS Dei gratia Bambergensis Ecclesiae episcopus, licet indignus, HILDEGARDI venerabili sorori et magistrae de S. Roberto, devotae devotionis obsequium et aeternae beatitudinis meritum.
1 Superna favente gratia, tuae sanctitatis praeconium, circumquaque auribus populorum dulciter resonat, ita ut vere possimus dicere: Quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor II). Sed et quoniam Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si quis intelligat, aut forte habitantem in te requirat [Psal. XIII], huius bonae opinionis tuae fragrantiam odorati, ad Dominum qui in te veneratur et consulitur, ex toto corde occurrimus.
2 Quod enim multis praestitisti, uni mihi non denegabis. Nam cum de curia imperatoris per te transiremus, quia Spiritu sancto imbuta es, tuae charitati exponendum commisimus. In Patre manet aeternitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio: quod et nunc secundum quod Deus tibi revelavit, expositum videre desideramus. Dominus tecum sit, et ut nos orationibus tuis adiuvemur.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Post brevem hortationem, qua ad gregem suum diligenter pascendum excitat Eberhardum, ad quaestionem progreditur.]
5 Qui est [Exod. III], et quem nihil latet, dicit: O pastor, non arescas in dulci fluento odoris balsami, quod est viredo, quae praebenda est stultis mentibus, quae non habent ubera maternae misericordiae quae sugant. Quae haec non habent, deficiunt. Praebe ergo tuis lampadem regis, ne asperitate dispergantur, et surge vivens in lumine.
6 Nunc, o Pater, ego paupercula ad verum lumen prospexi, et secundum quod ibi in vera visione vidi et audivi, quod tibi exponi petisti, ita expositum, non verbis meis, sed veri luminis, cui nunquam ullus defectus est, in hunc modum transmitto: In Patre manet aeternitas, hoc est aeternitati Patris nec abscindendum nec addendum est; quia aeternitas manet in similitudine rotae, quae nec incipit, nec finem habet.
7 Sic in Patre est aeternitas ante omnem creaturam, quia semper et semper aeternitas fuit. Et quae est aeternitas? Deus est. Aeternitas autem non est aeternitas, nisi in perfecta vita. Ideo Deus nunc in aeternitate. Vita autem non procedit de mortalitate. Sed vita est in vita. Arbor enim non floret nisi de viriditate, nec lapis est sine humore, nec ulla creatura sine vi sua.
8 Ipsa enim vivens aeternitas, non est sine floriditate. Quomodo Verbum Patris omnem creaturam in officio suo protulit, et sic Pater in fortissima vi sua otiosus non est. Unde Deus Pater nominatur, quoniam omnia ab eo nascuntur. Et ideo etiam in Patre manet aeternitas, quia ipse ante principium Pater fuit, et aeternus ante inceptionem fulgentium operum, quae omnia in praescientia aeternitatis apparuerunt.
9 Quod autem in Patre manet, hoc ita non est, sicut causa in homine est, quae aliquando dubia est, aliquando praeterita, aliquando futura, aliquando nova, aliquando vetus; sed semper stabile, quod in Patre est. Pater claritas est, et illa claritas splendorem habet, et splendor ille ignem, et unum sunt. Quisquis hoc in fide non habet, Deum non videt, quia ab eo abscindere vult quod est, quoniam Deus dividendus non est. Opera etiam quae Deus condidit, integram proprietatem nominum suorum non habent, quando homo illa dividit.
10 Claritas est paternitas, ex qua omnia nascuntur, et quae omnia circumdat, quia de vi ipsius sunt. Nam et eadem vis hominem fecit, et in ipsum spiraculum vitae misit [Gen. II]. Sed et homo in eadem vi efficacem effectum in se habet. Quomodo? Caro de carne, et bonum de eo quod bonum est, in bona fama emittitur, et id bono exemplo in alio homine augetur.
11 Ista et carnaliter et spiritaliter in homine sunt, quia aliud de alio procedit. Homo utilia opera sua valde diligit, quia de scientia sua in actu sunt. Sic et Deus vult, ut et sua vis per omnia genera sua se ostendat, quia opus eius sunt. Et splendor oculos dat, et splendor ille filius est, qui oculos dedit, cum dixit: Fiat [Gen. I]. Tunc omnia in viventi oculo corporaliter apparuerunt. Et ignis haec duo vocabula penetrat, qui Deus est, quia possibile non esset, ut claritas splendore careret.
12 Et si iste ignis deesset, claritas non claresceret, nec splendor fulgeret. In igne enim flamma et lumen latent; alioquin ignis non esset. In Filio aequalitas. Quomodo? Omnes creaturae ante aevum in Patre fuerunt, ipso eas in semetipso ordinante, quas postea Filius perfecit in opere. Quomodo? Scilicet, sicut homo qui in semetipso scientiam magni operis habet, quod postea in verbo suo profert, ita ut illud in bono rumore procedat. Pater ordinat, Filius autem operatur. Nam Pater omnia in semetipso, omnia ordinavit, et Filius ea in opere complevit.
13 Et lumen est de lumine ante aevum in aeternitate, quod erat in principio, et hoc est Filius, qui ex Patre splendet, et per quem omnes creaturae factae sunt. Et etiam Filius tunicam induit de homine, quem de limo formaverat, quae ante corporaliter non apparuerat. Sic Deus omnia opera sua coram se, ut lumen vidit, et quando Fiat dixit, unumquodque secundum genus suum tunicam induit.
14 Tunc Deus ad opus suum se inclinavit, et sic in parte ista aequalitas etiam ad hominem in Filio Dei manet, quoniam ipse humanitatem induit, sicut et opera Dei corpora sua induerunt. Deus enim omnia opera sua praescivit, quae patravit: unde in humilitate humanitati ad hominem se inclinavit; quia divinitas tam perfecta est, quod nihilo in homine non parceret, quod contra bonum pugnat, nisi humanitatem induisset, quoniam omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I]. Omnes enim res visibiles et palpabiles atque gustabiles, per ipsum factae sunt, et has omnes in aliqua necessitate hominis praevidit, quasdam scilicet ad amplexionem charitatis, quasdam ad timorem, quasdam ad disciplinam, quasdam ad cautelam cuiusque causae.
15 Et sine ipso factum est nihil: hoc nihil, superbia est. Illa enim opinio est quae in se respicit, et quae in nullum confidit. Nam ipsa vult, quod Deus non vult; et semper hoc computat, quod ipsa constituit; et tenebrosa est, quia lumen veritatis despexit, et incoepit quod perficere non potuit: unde nihil est, quia a Deo nec facta, nec creata est. Ipsa in primo angelo incoepit, cum ille fulgorem suum inspexit, et opinionem iniit, et non vidit de quo eumdem fulgorem haberet; sed in seipso dixit: Dominus esse volo, et alium nolo.
16 Sic gloria eius ab ipso evanuit, et eam perdidit, et princeps gehennae factus est [Isa. XIV]. Tunc Deus alio filio suo gloriam illius dedit, qui in tam robusta vi factus est, quod omnes creaturae ipsi adsunt: et qui etiam in tam forti vi constitutus est, ut gloriam illam per omnia non perderet. In illa enim maledictione qua diabolus Deum noluit, stultitia in homine, Deo in honore similis esse desideravit, scilicet ut Deus est. Sed tamen illum amorem, quod Deum esse scivit, non amisit.
17 Unde materia diaboli omnino tenebrosa est, quia claritatem Dei esse noluit. Adam claritatem Dei esse voluit, sed in societate eius esse desideravit, unde perfectus in materia sua est, quoniam aliquid lucidi, sed tamen plenus multis miseriis est. In Spiritu sancto, aeternitatis aequalitatisque connexio. Spiritus sanctus igneus est, et non exstinguibilis ignis, qui interdum per flagrantiam apparet, et interdum exstinguitur.
18 Ipse enim Spiritus sanctus aeternitatem et aequalitem perfundit et connectit, ita ut unum sint, sicut homo manipulum constringit; quia, si manipulus non constringeretur, manipulus non esset, sed dispergeretur, et sicut faber duas vires aeris cum igne in unum coniungit. Unde est sicut versatilis ensis, qui undique vibratur.
19 Spiritus sanctus aeternitatem ostendit, aequalitatem accendit: ita quod unum sunt. Spiritus sanctus ignis et vita in aeternitate et aequalitate ista est, quia Deus vivit. Sol enim candidus est, et lumen eius flagrat, atque ignis in eo ardet; qui totum mundum illuminat, et una tota apparet. Sed quaelibet causa, in qua nulla vis est, mortua est, sicut abscissum lignum ab arbore aridum est, quia viriditatem non habet.
20 Spiritus sanctus enim est solidamentum et vivificatio. Nam aeternitas non esset aeternitas sine Spiritu sancto. Aequalitas quoque non esset aequalitas sine Spiritu sancto. Et Spiritus sanctus in ambobus est et unum in Divinitate unus Deus est. Rationalitas etiam tres vires habet, scilicet sonum, verbum, sufflatum. In Patre Filius est, ut verbum in sono, Spiritus sanctus in utroque, ut sufflatus in sono et verbo. Et hae tres personae, ut praefatum est, unus Deus sunt.
21 In Patre aeternitas, quia nullus ante illum, et aeternitas non incoepit, sicut opera Dei principium habent. In Filio autem aequalitas, cum Filius de Patre nunquam abscessit, nec Pater Filio caruit. Sed in Spiritu sancto connexio, quia Filius in Patre semper mansit, et Pater cum Filio; quoniam Spiritus sanctus in eis ignea vita est, et unum sunt. Et scriptum est: Spiritus Domini replevit orbem terrarum [Sap. I]. Hoc est, omnes creaturae quae videntur et non videntur, spiritali vita non carent, et quas homo non cognoscit.
22 Nam de viriditate flores, de floribus fructus pomorum sunt. Nubes etiam cursum habent. Luna quoque et stella cum igne flagrant. Ligna per viriditatem flores educunt, aqua tenuitatem et ventum mundando et rivulos educendo habet. Tertia etiam humiditatem cum sudore habet. Nam omnes creaturae habent quod videtur, et quod non videtur.
23 Quod videtur, debile est; et quod non videtur, forte et vitale est. Hoc intellectus hominis quaerit, ut cognoscat quoniam illud non videt. Hae sunt vires operum Spiritus sancti. Et hoc quod continet omnia. Quid hoc est? Homo continet omnia (ibid.). Quomodo? Dominando, utendo, iubendo. Hoc Deus illi secundum se donavit. Scientiam habet vocis.
24 Hoc est rationalitas quae cum voce sonat. Vox est corpus, rationalitas anima, calor aeris ignis, et unum sunt. Ideo quando rationalitas dictando, creando per vocem auditur, omnia opera ipsius perficiuntur, et per hoc adest ei creare; quia ut iubet, sic erit. Ideo omnia opera Dei inania non sunt. Nam si quispiam vas plenum pecunia haberet, magnum gaudium inde teneret. Sed si in vase nihil esset, pro minimo illud haberet. In pravis operibus inanitas est, et fugiunt ignem Spiritus sancti.
25 Tunc adest eis delectatio peccandi, de suggestione diaboli. Cum autem homo prava opera sua pro nihilo computat et cognoscit, et tamen ab eis reversionem facit, similis est peregrino filio, qui post famem suam, panis patris sui recordatus est, et dixit: Pater, peccavi in coelum et coram te [Luc. XV]: in coelum, quia in rationalitate coelestis sum, et coram te, quia te Deum scio.
26 Tunc diabolum repudiat, et denuo Dominum suum eligit. Inde omnia vitia diaboli confunduntur, et omnes coelestes harmoniae mirantur; quia quod in inutilitate lutum prius computabant, in principali utilitate columnam nubis postea vident; quia quae vilia viderunt, postea pulchriora eligunt, quoniam omnia vitia diaboli pro nihilo computant: (in ipsis enim pravis operibus utilitas non est), sed utilitatem in bonis operibus faciunt.
27 Haec sunt opera Spiritus sancti. Nunc, o pastor et Pater populorum, Deus tibi det ut ad lumen pervenias, ubi scientiam verae beatitudinis accipias.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.675

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XIII. HILLINI TREVIRORUM ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XV. EPISCOPI SPIRENSIS AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik