Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XII. EBERHARDI ARCHIEPISCOPI IUVAVENSIS AD HILDEGARDEM. [Sanctae precibus se commendat et eius litteras petit.]
0 | Iuvavensis Ecclesiae Dei gratia minister et archiepiscopus, licet indignus, HILDEGARDI sorori et magistrae de S. Roberto in Pingis, quidquid valet peccatoris oratio, et post huius carnis tropaeum, ad amplexus coelestis sponsi cum prudentibus virginibus introire [Matth. XXV]. Ego peccator in valle lacrymarum positus, multis saeculi turbinibus et procellis attritus, intus timores, foris pugnas [II Cor. VII] passus, obnixe tuam postulo dilectionem, ut pro me preces fundere digneris quatenus divina misericordia suae pietatis viscera super me aperiat, et ab omnibus tribulationibus clementer eripiat, quia et imperator pro schismate, quod nunc in Ecclesia est, nobis vim inferre conatur. |
1 | Meminisse etenim debet charitas tua, virgo Deo digna, quia, cum essem apud Moguntiam in curru eiusdem imperatoris, sanctis orationibus tuis attentius me commendavi, pro eo ut per tuam intercessionem status vitae meae profectum haberet in Domino et felicem consummationem. Unde etiam pollicita es parvitati meae, ut acceptis litteris meis, secundum quod Dominus dignaretur tibi revelare, non gravareris mihi rescribere. |
2 | Huius pollicitationis debitum requirit parvitas mea a tua sanctitate. Vale, virgo Dei, et memento mei. Quidquid tamen illud est quod rescribis, pone sub sigillo. |
3 | RESPONSIO HILDEGARDIS. [Eberhardum passim laudat. Pulchre docet labores externos, ex charitate et obedientia susceptos, minime obesse viro Deum amanti.] |
4 | O tu persona, quae in vice Filii Dei viventis es, statum tuum nunc video, velut duos parietes quasi angulari lapide coniunctos, quorum alter ut candida nubes apparet, alter aliquantulum umbrosus; sic tamen, quod nec candor ille huic umbrositati, nec eadem umbrositas huic candori se intermiscet. Parietes isti labores tui sunt, animo tuo coniuncti, ubi ex altera parte intentio et suspiria tua angustam viam ad Deum in candore anhelant, et ex altera circuitus laboris tui aliquantulum in umbrositate ad populum tibi subiectum pertinet; ita tamen, quod candorem intentionis tuae velut domesticum habes, et umbrositatem saecularium laborum velut quoddam tibi alienum inspicis, nec haec tibi intermisceri permittis, et ideo fatigationem in animo tuo frequenter habes. |
5 | Nam intentionem tuam ad Deum, et laborem tuum ad populum non habes velut unum; sed cum bona intentione ad coelestia anhelas, et cum populum in Deo procuras, in una mercede coniungi possunt; sicut et Christus coelestibus inhaesit, et tamen ad populum se inclinavit, ut scriptum est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes [Psal. LXXXI] [Ioan. X]. Dii scilicet in coelestibus, et filii Excelsi in procuratione populi. |
6 | Tu ergo, o Pater, labores tuos fonte sapientiae perfunde, quem duae filiae hauserunt, quae regalibus circumdatae sunt vestibus, videlicet charitas et obedientia, quoniam Sapientia cum charitate omnia ordinavit, plurimos rivulos educendo, ut dicit: Girum coeli circuivi sola [Eccli. XXIV]; et quia Deus homini per obedientiam praeceptum dedit, vestimentum quidem charitatis est, quod vultum Dei in angelico ordine aspicit, sed vestimentum obedientiae, circumamictio humanitatis Domini est. |
7 | Istae puellae ad ianuam tuam pulsant, et charitas ad te dicit: Tecum manere desidero, et volo ut in lectum strati tui me ponas, et in diligenti amicitia me habeas. Nam quando vulnera cum misericordia tangis et tergis, in lecto tuo iaceo; et quando simplices et bene viventes cum benevolentia in Deo tenes, in diligenti amicitia tua sum. Sed et obedientia ad te dicit: Tecum maneo propter ligaturam legis et praeceptorum Dei. |
8 | Ergo strenue et in forti vi me tene, non ut villicum, sed ut clarissimam amicam. Nam in initio baptismi me suscepisti, et in aliqua progressione tua me tenuisti, scilicet in disciplina subiectionis, et in praelatione ubi praeceptis Dei obedisti. Charitas enim materia mea est, et ex illa orta sum. O Pater, sapientia verum tibi dicit: Esto similis patrisfamilias, qui stultitiam filiorum suorum invite audit; et tamen prudentiam suam non deserit, velut etiam ego coelestia et terrestria in utilitate populi in unum coniungo. |
9 | Tange ergo et tinge vulnera et simplices et bene viventes, atque gaudium in utraque parte habe, Deo adiuvante. Nunc, o Pater, ego, paupercula forma video quia voluntas tua ianuam virtutum optat quae tibi veniet, ita quod in istis virtutibus molendinum finis corporis tui complebis. Qui est, et qui omnia perscrutatur, animam et corpus tuum in salute sua teneat. |