monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 98 > 11
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA X. HERTUVIGI BREMENSIS ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XII. EBERHARDI ARCHIEPISCOPI IUVAVENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XI. ARNOLDI COLONIENSIS ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. [Librum ipsius petit.]

0 ARNOLDUS D. g. Coloniensis archiepiscopus, HILDEGARDI lucernae ardenti in domo Domini, de monte S. Roberti, in protectione Dei coeli commorari.
1 Si bene valetis, et omnia quae circa vos sunt, diriguntur a Domino, congaudemus. Sed et nos meritis vestris valeamus. Quia enim uti iamdiu disposuimus, ad vos minime venire valeamus, in quantum inpraesentiarum possumus, nos vobis committimus, manus nostras in vestras damus, fidem fide coniungimus, totum nos vobis commendamus. Praeterea librum quem ipsa divino Spiritu inspirata scripsistis, remota omni occasione, quia nec volumus nec possumus eo carere, sive imparatus sive non, per praesentium portitorem nobis transmittere non dubitetis; ubi Deum tentare nolumus, sed ubi mirabilia eius videre desideramus.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Mystice et utcunque obscure loquitur; clariora tamen de libro suo subiungit.]
4 In vera visione haec vidi, audi ergo: Quemdam hominem in valle cuiusdam magni montis video stantem, qui optionem in gustu animae suae habet. Et idem homo mittit opinionem quam habet, in altitudinem eiusdem montis, aer ipsius montis illam suscipit, ita quod inde igneum colorem accipit, sicut oleum quod ab igne accenditur. Sed mundae aves quae ab immundis separatae sunt, veniunt, et aerem illum in alas suas suscipiunt, et inde celeres in volatu suo fiunt.
5 Quod nobilissimus Pater videns, dicit: Unde venitis? Quae respondent: Quidam alienus homo in valle montis stans, suavissimum ventum in altitudinem ipsius ad nos misit, et inde veloces factae sumus ad volandum ad te. Et idem paterfamilias ad eas dicit: Iste homo quamvis a longe stet a me tamen propter cursum quo vos ad me misit, volo illum amare.
6 Qui autem bene vult vigilare, hunc intellectum percipiat. Deus multoties propter orationes sanctorum, de lupis agnos facit, sicut etiam de peccatoribus iustos. Unde et qui omnia novit, dicit: Vide ne Deum in speluncis latronum ames et ne ipsum in vanitatibus nomines, ita quod Deum tantum in verbis invoces, et non in operibus.
7 Qui in verbo loquitur, illi respondebo; qui autem in verbo loquitur, illi alienus sum. Nam contumaciam deleo, et contradictionem illorum, qui me contemnunt, per memetipsam contero. Vae, vae malo iniquorum spernentium me. Hoc audi, o homo, si vivere vis; alioquin gladius meus percutiet te. Nunc autem, o pastor populi tui, ego paupercula scripta veracium visionum istarum tibi misi, sicut petisti, nihil humani ingenii et propriae voluntatis meae continentia, sed quae indeficiens lumen compositione sua, et eisdem verbis manifestare voluit, quomodo sibi placuit, cum nec ipsum quod nunc tibi scribo, ingenio meo, nec ullo humano arbitrio, sed superna ostensione compositum sit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.672

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik