Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA X. HERTUVIGI BREMENSIS ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. [Obitum sororis suae, Richardis abbatissae, nuntiat.]
0 | HILDEGARDI magistrae S. Roberti in Christo HERTUVIGUS Bremensis archiep. et Richardis abbatissae frater, id quod est loco sororis, et plus quam sororis, obedientiam. |
1 | Notifico tibi sororem nostram, illam meam, imo tuam, meam corpore, tuam anima, universae carnis viam intrasse, et honorem quem ei contuleram parvipendisse, dum ad regem terrenum, regi coelorum Domino suo obedisse, et sancte et pie confessam fuisse, et inunctam oleo sancto post confessionem, habita plena Christianitate, et claustrum tuum ex toto corde lacrymabiliter desiderasse, seque Domino per matrem et Ioannem committens, et signo crucis tertio signato, Trinitatem et unitatem confitens in perfecta fide Dei, et spe, et charitate, certi sumus, IV Kalend. Novemb. obiit. |
2 | Rogo ergo te, si dignus sum, quantum possum, quantum te dilexit, eam diligas: et si in aliquo deliquisse videtur, cum ex ea non fuerit, sed ex me, saltem lacrymas eius, quas pro recessu claustri istius effudit, quarum multi testes sunt, attendas; et nisi mors impedivisset, vix habita licentia ad te venisset; et quia morte detenta est, me pro ea venturum, si Deo placet, scias. |
3 | Sed Deus, qui remunerator omnium bonorum est, de bonis quae sibi exhibuisti sola inter omnes, et super omnes tam cognatos quam amicos, de quibus Deo et mihi gratulabatur, hic et in futuro ad omnem voluntatem tuam te remuneret. Sororibus tuis de omnibus benefactis suis gratias referas. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hertuvigum et Richardem laudat. Praeclara monita suggerit.] |
5 | Qui in primo die te vidit, et oculos tibi ad videndum cum volantibus pennis omnis creaturae dedit, et qui hominem speculum in plenitudine omnium miraculorum suorum fecit, ut scientia Dei in illo clareat, sicut scriptum est: Quoniam dii estis, et filii Excelsi omnes [Psal. LXXXI]; ille ad te aspiciat, et te ad ipsius voluntatem dirigat. |
6 | Homo tangit Deum, qui nec initium nec finem habet, ubi rationalitas in homine Deum imitatur, et scientia boni et mali Deum ostendit. Sic est rota aeternitatis. Ipse etiam Deus faciat ut malum illud fugias, quod in primo die incoepit, et bona voluntate caret, et quod Deo semper contradicit. Faciat etiam in te fenestras, quae in coelesti Ierusalem luceant, quae sunt pulchra aedificia in virtutibus, et faciat te volare in amplexibus charitatis Dei, sicut ille dixit, quem Deus perfuderat: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? [Isa. LX.] Et iterum: Ego paupercula forma vidi in te lumen salvationis. Nunc praecepta Dei imple, quae gratia ipsius tibi dat, et quae Spiritus sanctus te docet. Sed et in Spiritu mystici doni tibi dico: Tu es laudabilis persona, quae necessaria est homini, habens in altissimo Deo successionem, quod est pontificale officium: ideo oculus tuus Deum videat, sensus tuus iustitiam eius intelligat, et cor tuum in amore Dei valde ardeat, ut anima tua non deficiat, sed sit in summo studio aedificare turrim coelestis Ierusalem, et Deus det tibi adiutricem, videlicet dulcissimam matrem misericordiam. |
7 | Esto etiam lucida stella, lucens in tenebris noctium pravorum hominum; et velox cervus currens ad fontem aquae vivae. Respice, quia hoc tempore multi pastores sunt caeci, claudi et raptores pecuniae mortis, suffocantes iustitiam Dei. Sed Deus sciens omnia, scit ubi pastoralis cura utilis est. Ideo fidelis homo non circumeat quaerens praelationem. Quod si quaesierit, in inquieta mente sua potestatem magis voluptate appetens, quam voluntatem Dei inspiciens, lupus rapax in persona sua est, et anima ipsius nunquam quaerit spiritalia, sed ibi Simonia est. |
8 | Unde et in spiritu tibi dico: O quam magnum miraculum est in salvatione animarum hominum illorum, qui in praelatione absque Simonia sunt, quos Deus ita inspicit, quod gloria eius in ipsis non obumbratur; sed facit in ipsis velut fortis bellator, qui hoc studet, ne ab ullo superetur, sed ut victoria ipsius stabilis sit. |
9 | Nunc audi: Sic factum est in filia mea Richardi, quam filiam meam nomino, quia plena charitas in anima mea fuit ad ipsam, quoniam vivens lux in fortissima visione docuit meipsam amare. Audi: Deus eam in hoc zelo habuit, quod voluptas saeculi illam amplecti non potuit; sed contra eam pugnavit, quamvis ipsa velut flos in pulchritudine et decore in symphonia huius saeculi appareret. |
10 | Sed dum ipsa adhuc in corpore viveret, audivi de ipsa in vera visione dici: O virginitas, in regali thalamo stas. Ipsa enim in virginea virga in sanctissimo ordine societatem habet, unde filiae Sion gaudent. Sed tamen antiquus serpens voluit eam a beato honore retrahere per altam generositatem humanitatis. Sed summus iudex traxit hanc filiam meam ad se, abscindens de illa omnem humanam gloriam. |
11 | Unde anima mea magnam fiduciam habet in ea, quamvis mundus pulchram formam et prudentiam ipsius, dum in corpore viveret, diligeret. Sed Deus illam plus dilexit. Idcirco noluit Deus amicam suam dare inimico amatori, id est mundo. Nunc tu, o chare, sedens in vice Christi, perfice voluntatem animae sororis tuae, quoniam postulat necessitas obedientiae. |
12 | Et ut ipsa semper sollicita fuit pro te, ita et nunc esto pro anima ipsius, et fac bona opera secundum studium ipsius. Unde et ego abiicio dolorem illum de corde meo quem mihi fecisti in hac filia mea. Deus concedat tibi per suffragia sanctorum rorem gratiae suae et beatam remunerationem in futuro saeculo. |