monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 84 > 9
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA VIII. HILDEGARDIS AD CHRISTIANUM MOGUNTINENSEM ARCHIEPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA X. HERTUVIGI BREMENSIS ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA IX. CHRISTIANI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. [Eius afflictioni compatitur; mandat se Ecclesiae Moguntinae significasse ut si bonorum virorum veraci assertione de absolutione praefati defuncti ei ostensum fuerit, divina sororibus montis S. Ruperti officia celebrentur.]

0 CHRISTIANUS D. g. Moguntinae sedis archiepiscopus, reverendae et in Christo dilectae dominae HILDEGARDI, et universis sponsis Christi, cum ipsa Deo famulantibus, de virtute in virtutem ascendere, et Deum deorum in Sion videre [Psal. LXXXIII].
1 Etsi in admiranda ac laudanda potentia Dei et Salvatoris nostri clementia, minime sufficientes, imo prorsus indigni simus, tuo tamen ut digni efficiamur, charissima in Christo domina, sedulo confisi suffragio, illum gratiarum actione prosequimur, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens, utpote a Patre luminum [Iac. I], cui in anima tua digne complacuit, et eam vero et inaestimabili lumine suo illustravit, cuius gratia praeveniente et subsequente collatum est sanctae devotioni tuae, cum Maria ad pedes Domini sedere [Luc. X], et supernae Ierusalem visionibus vacare.
2 Haec manifesta sanctae conversationis tuae indicia et stupenda veritatis testimonia, ita animam nostram, charissima in Christo domina, tuis iussionibus, ne dicam precibus obligatam tenent, ut quidquid unquam sanctis votis tuis accedere noverimus, ad hoc cordis nostri intentionem merito inclinare debeamus; sperantes, et summam, post Deum, in tua sanctitate fiduciam habentes, nos sanctissimo odoramento orationum tuarum, gratiam Dei praevenientem et subsequentem percipere, et hanc peccatricem animam nostram, tuae sanctitatis interventu, clementiam Creatoris sui, sibi tandem placitam invenire.
3 Inde est quod super tribulatione et afflictione, quam ex suspensione divinorum una tecum sacer conventus sustinet, tanto arctius vobis condolemus, quanto evidentius innocentiam vestram in hac parte perpendere valemus. Verum quia constabat ecclesiae sepultum apud ecclesiam vestram defunctum, in vita sua excommunicationis sententiam incurrisse, dum adhuc eidem ecclesiae de absolutione ipsius incertum exstitit, vobis interim propter statuta sanctorum Patrum (non evitanda) clamorem cleri declinare, et scandalum Ecclesiae dissimulare, periculosum nimis fuit, donec idoneo testimonio bonorum virorum, in facie Ecclesiae illum absolutum fuisse comprobetur. Proinde vestrae, ut dignum est, afflictioni ex intimo corde compatientes, Ecclesiae Moguntinae rescripsimus in hunc modum, ut si bonorum virorum veraci assertione, de absolutione praefati defuncti ei ostensum fuerit, divina vobis officia celebrari praecipimus, rogantes et obnixe sanctitati vestrae supplicantes, quatenus si ex culpa nostra vel ignorantia vos in hac parte molestavimus, petenti veniam non subtrahatis misericordiam; et Patrem misericordiarum exorare dignemini, ut sanos incolumes nos vestro sancto conspectui et Ecclesiae Moguntinae repraesentet, ad honorem Dei et Ecclesiae vestrae, et salutem animae nostrae.
4 Conservet vobis Dominus sanitatem et sanctitatem.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.670

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik