Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA VII. CHRISTIANI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. [Eius orationibus se committit.]
0 | CHRISTIANUS Dei gratia Moguntinae sedis archiepiscopus, HILDEGARDI dilectae magistrae sororum de S. Roberto in Pingis, devotionem gratiae suae tam cum paterno quam cum filiali affectu. |
1 | Plurimis negotiis impediti, per pauca tibi scribimus cum tam dilatato corde, toto mentis adnisu ad piam dilectionem tuam anhelemus. Et quia divino Spiritu te inspiratam cognoscimus, exhortatoria verba tua desideramus; quoniam, dum terreno regno exterius servire conamur, coelestem Regem multoties interius negligimus. Igitur et orationibus tuis ac sororum quae apud te sunt, nos committimus, ita ut per illas adiuti, turbinibus et procellis huius saeculi, in quibus multum fatigamur, Deo succurrente, clementer eripiamur. |
2 | Nos autem vobis in omnibus necessitatibus vestris adesse, ac in omnibus prodesse, prout Deus donaverit, pro certo sciatis. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Egregie illum adhortatur ad curam pastoralem.] |
4 | Mystica visio tibi dicit: O tu, persona praelationis, in vice Christi ab ipso constitutus es, quemadmodum omnis potestas a Deo est [Rom. XIII]. Deo autem nullus similis inventus est. Ipse Pater omnium est, quoniam ab ipso omnia procedunt, et ob hoc ea regit, et sacerdos in sacerdotali officio est, quia per purum sacrificium, quod homo factus est, hominem liberavit. |
5 | In iuramento namque ille sacerdos est, quod scriptum est: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX]. Deus quippe in semetipso praedestinaverat homo fieri sine omni maculositate peccati, et sine omni indigentia emendantis poenitentiae, et sine omni commistione et divisione, quae in homine cum peccatis sunt, quatenus ita malum vinceret, ut in Melchisedech praefiguratum est. |
6 | Tu autem, o homo, qui nunc in die es, antequam nox adveniat, cum plus operari non possis, stude ut in vera potestate populum tuum praecepta Dei doceas, et in recta iustitia eum regas, sicut Deus eum regit, et per magnum studium in misericordia eum habeas, quoniam Deus per semetipsum eum liberavit. Tali enim modo magistratus, dominatio et potestas a Deo est. Sed et de mammona iniquitatis amicos per misericordiam tibi fac quatenus cum defeceris, in aeterna tabernacula te suscipiant [Luc. XVI]. Nunc, o Pater et magister, post Christum pauperculam formam de vero lumine tibi haec scribentem, audi, ut nobis omnibus in necessitate positis, qui ad te confugiunt, auxilium porrigas, quatenus propter gaudium illud quod eis impendis, in gaudium aeternorum tabernaculorum suscipiaris, et in aeterna beatitudine, ad quam Deus te creavit, in aeternum vivas. |