Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA VI. ARNOLDI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. [Preces Sanctae Flagitat.]
0 | ARNOLDUS, Dei gratia Moguntinae sedis archiepiscopus, HILDEGARDI Deo dicatae virgini et magistrae in monte S, Roberti constitutae, gratiam suam cum paterna dilectione. |
1 | Scimus quia Spiritus ubi vult, et quomodo vult, inspirat [Ioan. III], dividens unicuique dona sua prout vult [I Cor. XII]. Hoc autem dicimus, nihil haesitantes de te. Nam quid mirum est, si ille inspiratione sua te docet, qui quondam agricultores et sycomoros vellicantes (Amos VII), prophetas constituit, et asinam humana verba proferre fecit [Num. XXII]. Dona ergo Dei refutare non debemus, nec valemus. |
2 | Rogamus ergo dilectionem tuam ut precibus tuum ad Dominum nobis succurras, quatenus dies nostri in timore et amore Creatoris nostri saltem sint, ita ut in bonis consummati, vitam in longitudine dierum perpetuae felicitatis habere mereamur. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Arnoldum fortiter increpat et illi interitum praedicit.] |
4 | O Pater, vivens lumen haec verba mihi ad te dedit: Quare faciem tuam abscondis a Deo, quasi in perturbatione iracundae mentis tuae? Nam mystica verba a me non profero, sed secundum ea in viventi lumine video, ita quod saepe quae mens mea non desiderat, et quae etiam voluntas mea non quaerit, mihi ostenduntur, sed illa multoties coacta video. Posco tamen a Deo, ut auxilium suum non sit tibi quasi exsilium, et anima tua sit devota in pura scientia, respiciens in speculum salvationis, ut in aeternum vivas. |
5 | Splendidum etiam lumen gratiae Dei a te nunquam abscindatur. Sed misericordia Dei te protegat ita, ne antiquus insidiator te decipiat. Nunc autem oculus tuus in Deo vivat, et viriditas animae tuae non arescat. Lux vivens tibi dicit: Cur non est fortis in timore tuo? Quasi zelum habes, quasi triticum excribres, ita ut superando deiicias quod tibi contrarium est. Sed hoc nolo. De oculo autem cordis tui inquietam mentem absterge, et de teipso et de populo tuo iniustitiam abscinde, quia tempus bellorum in moribus hominum nunc instat, ita quod nec in disciplina, nec in districtione timoris Domini sunt. |
6 | Tu autem ne formides eos ad bonum coercere, quoniam si propter hoc tribulationem et angustiam sustinueris, ne paveas, quia Filius Dei eadem passus est. Surge ergo ad Dominum, quoniam tempus tuum cito veniet. |