Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA V. HENRICI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. [Ut monialem quamdam, abbatissam electam, permittat abire cum illis qui veniebant ipsam abducturi.]
0 | HENRICUS Dei gratia Moguntinae sedis archiepiscopus HILDEGARDI dilectae magistrae de monte S. Roberti confessoris, gratiam suam cum paterno affectu. |
1 | Cum multa bona et admiranda miracula de te audiamus, pigritiae nostrae reputandum est, quod te tam saepe non visitamus ut possemus. Sed plurimis negotiis impediti, animam ad ea quae aeterna sunt, vix aliquando et tarde sustollere valemus. Ut autem ad id veniamus, ad quod intendimus, notum tibi facimus, quod nuntii quidam religiosi cuiusdam nobilis ecclesiae nobis notae, ad nos pervenerunt, obnixe rogantes quatenus soror illa quam petunt, quae apud te in religioso habitu manet eis secundum electionem suam concedatur in abbatissam. |
2 | Quod et nos auctoritate praelationis et paternitatis nostrae tibi mandamus, et mandando iniungimus, ita ut in praesenti eam quaerentibus et desiderantibus, ad magisterium suum repraesentes. Quod si feceris, gratiam nostram deinceps plus, quam hactenus experta fueris, senties; sin autem, eadem tibi iterum fortius mandabimus, nec cessabimus dum praecepta nostra in hoc facto compleas. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Exemplo Nabuchodonosor praedicit Henricum dignitate sua privandum, et non diu admodum victurum, prout revera factum est.] |
5 | Perspicuus fons, qui non est fallax, sed iustus, dicit: Hae causae quae de potestate huius puellae sunt allatae, apud Deum inutiles sunt, quoniam ego altus et profundus et circuiens, qui sum incidens lux, eas nec constitui, nec elegi, sed factae sunt in conviventi audacia ignorantium cordium. Omnes fideles audiant haec in capacibus auribus cordis, et non in auribus quae foris audiunt, ut pecus quod sonum capit, et non verbum. |
6 | Spiritus Dei in zelo dicit: O pastores, plangite et lugete in hoc tempore, quia nescitis quid facitis, cum officia in Deo constituta dispergitis in facultates pecuniae, et in stultitiam pravorum hominum, timorem Dei non habentium, ubi maledicta malitiosa et minantia verba vestra non sunt audienda. Virgae vestrae hoc modo superbe elatae, non sunt in Deo extentae, sed in poenis praesumptionis flagitiosae voluntatis vestrae. |
7 | Sed et ille qui est, o homo, tibi dicit: Audi quae in multis servitiis me negligis. Coelum de ultione Domini apertum est [Exod. III], et nunc in inimicis funes dimissi sunt. Tu autem surge, quia dies tui breves sunt (Iob XIV), et reminiscere quia Nabuchodonosor cecidit, et quod corona ipsius periit [Dan. IV]. Et multi alii ceciderunt, qui se temere in coelum exaltaverunt [Gen. III]. Ah! tu cinis, quare non erubescis in altum te spargere, cum debeas esse in putredine? Nunc ergo rabidi erubescant. Tu vero surge, et maledictionem relinque, illam fugiendo. |