monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 59 > 4
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA III. ADRIANI PAPAE AD HILDEGARDEM. > <<<     >>> EPISTULA V. HENRICI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA IV. HILDEGARDIS AD ALEXANDRUM PAPAM. [Quod abbas S. Disibodi privilegiis parthenonis montis S. Ruperti contradicat.]

0 O summa et gloriosa persona, quae primum constituta es per Verbum Dei, per quod omnis creatura rationalis et irrationalis in genere suo facta est, tibi specialiter idem Verbum claves regni coelestis per indumentum humanitatis suae, scilicet ligandi atque solvendi potestatem, concessit [Matth. XVI]. Tu quoque, excellentissime Pater, materia omnium spiritualium personarum existis, quae tuba iustitiae Dei sonant in Ecclesia, quae variis ornamentis circumamicta fulget, dum alii aliis bona exempla, vitam sanctorum imitando, praebent: quae etsi quid recte agunt, Deo, et non sibi, attribuunt, et de bonis imitatoribus suis gaudent, sequentes priores sanctas, qui carnem suam domabant, et seipsos cum manifesta victoria coelestis militiae contra vitia diaboli pugnantes roborabant, et cum bona voluntate velut angeli in Deum aspiciebant.
1 Sic et tu, o mitis Pater, benignum patrem imitare qui poenitentem filium, et ad se revertentem, saginatum vitulum propter illum occidens, cum gaudio suscepit [Luc. XV] [Hic aliquid deesse videtur.]: et sauciati ex latronibus vulnera vino lavit [Luc. X], caligine confusa, asperitatem correptionis et pietatem misericordiae designat: et stella matutina, quae solem diei praecucurrit, esto in Ecclesia, quae diu schismatis caligine confusa, lumine iustitiae Dei caret.
2 Et tu ergo secundum zelum Dei corripe, et de oleo misericordiae poenitentes unge, quoniam Deus magis vult misericordiam quam holocaustum [Ose. VI].
3 Nunc, o mitissime Pater, ego et sorores meae genua nostra coram paterna pietate tua flectimus, orantes ut digneris paupertatem pauperculae formae respicere, quae nunc in magna tristitia sumus, eo quod abbas de monte Sancti Disibodi, et fratres eius, privilegiis et electioni nostrae contradicunt quam semper habuimus, de qua semper magna cautela providendum nobis est, ne aliquatenus nobis tollatur, quia, si nobis timoratos et religiosos, quales quaerimus, non concederent, religio spiritalis omnino in nobis destrueretur.
4 Unde, domine mi, propter Dominum adiuva nos, ut vel electionem nostram obtineamus, vel alios ubi possimus, qui nos secundum Deum et utilitatem nostram procurent, libere quaeramus et accipiamus. Nunc iterum rogamus te, piissime Pater, ne petitionem nostram et etiam nuntios istos despicias, qui per fidelem amicum nostrum moniti, te petentes, ad nos diverterunt, et hoc quod apud te obtinere quaerunt, facias, quatenus post finem huius vitae, quae ad vesperum iam declinat, in indeficientem lucem pervenias, et dulcem vocem Domini audias: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV]. Inclina ergo supplicationibus nostris aures tuae pietatis, et nobis et illis clara dies sit, ut ex indulgentia tuae largitatis communiter Domino gratulemur, quatenus et tu in aeterna felicitate semper gaudeas.
6 RESPONSIO ALEXANDRI PAPAE. AD WEZELINUM PRAEPOSITUM. [De praeposito parthenoni montis S. Ruperti praeficiendo, non obstante abbatis S. Disibodi contradictione.]
7 ALEXANDER, servus servorum Dei, dilecto filio praeposito S. Andreae in Colonia, salutem et apostolicam benedictionem.
8 Ex parte dilectae in Christo filiae nostrae Hildegard. priorissae montis S. Roberti in Binga, et sororum eiusdem loci, ad nostram audientiam noveris pervenisse quod cum magistrum sibi et praepositum de monasterio S. Disibodi, sicut consueverant, elegissent, abbas illius loci, quae de persona monasterii sui facta fuerat, concedere noluit, sed eamdem personam eis renuit adhuc assignare.
9 Unde quoniam praedictis sororibus in his quae ad salutem pertinent animarum, diligenter convenit provideri, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus utramque partem, cum super hoc fueris requisitus, ad tuam praesentiam convoces, et rationibus super electione praepositi hinc inde diligentius intellectis, causam ipsam, iustitia mediante, decidas; et si praedictae sorores de illo monasterio praepositum habere non potuerint, facias ut saltem de alio habeant competentem.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.667

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik