monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 59 > 4 > 3
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA II. ANASTASII PAPAE AD HILDEGARDEM. > <<<     >>> EPISTULA IV. HILDEGARDIS AD ALEXANDRUM PAPAM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA III. ADRIANI PAPAE AD HILDEGARDEM. [Illam ad perseverantiam hortatur.] >

0 ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, HILDEGARDI, dilectae in Christo filiae, praepositae Sancti Roberti, salutem et apostolicam benedictionem.
1 Gaudemus, filia, et exsultamus in Domino, quod honestatis tuae opinio ita late longeque diffunditur, ut multis fias odor vitae in vitam [II Cor. II], et a turba fidelium populorum in tui praeconium exclametur: Quae est ista, quae ascendit per desertum tanquam virgula fumi? [Cant. III.] Unde cum animam tuam usque adeo existimemus divini amoris igne succendi, ut ad bene operandum exhortatione aliqua non indigeas, supervacaneum duximus exhortatoria tibi verba multiplicare, animumque tuum virtute divina sufficienter innixum, aliqua verborum suppositione fulcire.
2 Verumtamen quia et ignis aura flante fit grandior, et velox equus calcaribus urgetur ad cursum, id tuae religioni duximus proponendum, ut videlicet a memoria tua non excidat quia non incipienti, sed perficienti palma debetur et gloria, dicente Domino: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei [Apoc. II]. Cogita itaque, filia, quoniam ille serpens qui primum hominem a paradiso deiecit, magnos perdere cupit, ut Iob, et devorato Iuda, ad cribrandos apostolos expetit potestatem [Luc. XXII]; et quia scis multos esse vocatos, paucos autem electos [Matth. XX], ita intra numerum paucorum te collige, ita usque ad finem in sancta conversatione persiste, ita creditas dispositioni tuae sorores salutis operibus instrue, ut cum eis ad illud gaudium valeas, praestante Domino, pervenire, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [Isa. LXIV] [I Cor. II]. De caetero autem commonitoria verba de te audire desideramus, quia spiritu miraculorum Dei imbuta diceris, unde plurimum gaudemus, et divinae gratiae gloriam damus.
4 HILDEGARDIS RESPONSUM. [Gravia pontifici certamina praedicit hortaturque ad fortitudinem.]
5 Qui vitam dat viventibus, dicit: O homo, diram duritiam leaenarum et fortitudinem leopardorum patiendo sustinebis, et naufragium in captura praedarum senties, quoniam omnibus his datus es in fatigationem ad te currentibus. Habes enim intelligibilem intellectum contra saevissimos mores hominum, in quibus aestuando refrenabis capillos currentium equorum, qui non desistunt currere ad semitas praedarum.
6 Sed tamen rixando contra te ipsum, inclinas te interdum quasi ad probitatem quorumdam hominum, ubi celas loculos aliquorum qui mortui sunt praeliari in planis viis. Unde patieris pugnam Semeiae praeliorum, sed destrues mobilia reliquiarum illorum qui in foveam vadunt per asperitatem suam. Attamen venam habes fortiss. clavis, quae non vadit libenter ad azyma in forma sardii.
7 In pectore ergo tuo quaere salvationem aquarum, ne in turbinem vadas. Sed ut in mansuetudine requiescas ad languorem et livorem illorum qui permisti sunt maceratione diversorum vulnerum, in hoc imitans salvatorem tuum qui te redemit. Sed hoc grave pondus magisterii quod portas, non est in indignatione Dei, ubi etiam mores ursorum et pardorum, et interdum venenum aspidum, tibi et subsequentibus occurrent.
8 Sed gladius Dei illos occidet, ita dum inter illos bonus dux surgat. Nunc autem moneo te, ut subiectis tuis frenum imponas, nec eos malum adversus te loqui sinas.
9 Unde et vera lux tibi dicit: Quare non percutis nequissimos servos, qui tibi occulte insidiantur, sicut araneae quae pungunt? Vigila ergo strenue, quod postulat causa in moribus populi in hoc tempore. O mitissime Pater, memorare quod homo in terra es, et ne timeas quod Deus derelinquat te, quoniam lumen illius videbis.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.666

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik