Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA II. ANASTASII PAPAE AD HILDEGARDEM. [Eius scripta approbat. Rogat ut pro ipso preces ad Deum fundat.] >
0 | ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, HILDEGARDI dilectae filiae in Christo, salutem et apostolicam benedictionem. |
1 | Exsultamus in Domino et gratulamur quod nomen Christi de die in diem glorificatur in te, ita ut et admirantes dicamus: Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui? Magnificus in sanctitate, terribilis et laudabilis, faciens mirabilia [Exod. XV]. Audivimus enim et vidimus multa de te. Scimus etiam quod piae memoriae praedecessor noster, cui ad nutriendum sponsam Christi per divinam gratiam successimus, te multo affectu dilexit, amplexus est et audivit. |
2 | Cuius et nos vestigia secuti, scribere tibi studuimus, et rescripta tua videre desideramus, quaerentes illa quae Deus in te operatur, quamvis nos in bonis claudicemus, in quibus tam lassitudine corporis quam mentis nostrae suspiramus, cum nos ad coelestia per negligentiam nostram sursum non erigimus ut iure deberemus: occultorum autem cognitor et voluntatem et possibilitatem nostram novit. Admonemus igitur, rogamus et obnixe tibi iniungimus, ut cum sororibus tuis preces ad Dominum fundas, quatenus per virtutem ipsius ad iustitiam nos erigere valeamus, ita ut per hoc aeterna praemia adipiscamur, ad illa in praesenti vita anhelare non deficientes. |
3 | Pax tibi et omnibus tuis sit. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Pontificem Dei nomine hortatur ut mala fortiter eradicet. Deinde varia prophetice praedicit et de suis visionibus aliqua subiungit. Iterum Anastasium hortatur ad subditos corrigendos.] |
5 | O persona, quae es praecellens armatura, et mons magistrationis valde ornatae civitatis, quae constituta es in desponsatione Christi, audi illum qui non incoepit vivere, nec lassatur in defectione. O homo, qui in oculo scientiae tuae lassus es ad refrenandum magniloquia superbiae, in hominibus in sinum tuum positis, cur non revocas naufragos qui de magnis casibus suis surgere non possunt nisi per adiutorium? Et quare non abscindis radicem mali, quae suffocat bonas et utiles herbas, dulcem gustum et suavem odorem habentes? |
6 | Filiam regis, scilicet iustitiam, quae in supernis amplexibus est, et quae tibi commissa fuerat, negligis. Tu enim permittis hanc filiam regis super terram prosterni, quia diadema et decor tunicae eius scinditur per rusticationem diversorum morum hominum illorum, qui in similitudine canum latrant, et in similitudine gallinarum, quae in noctibus interdum cantare tentantes, ineptam exaltationem vocum suarum emittunt. Isti sunt simulatores, in vocibus suis fictam pacem ostendentes, sed inter se in cordibus suis frendentes, velut canis qui ad sodales sibi notos caudam suam movet, sed probum militem qui in domo regis utilis est, dentibus suis mordet. |
7 | Cur pravos mores in hominibus suffers, qui in tenebris insipientiae sunt, ad se quaeque nociva colligentes, sicut gallina quae in nocte clamans, sibimet terrorem incutit: qui sic faciunt, in radice utilitatis non sunt. |
8 | Audi ergo, o homo, illum qui acutam discretionem valde amat, quam ut maximum instrumentum rectitudinis instituit, quod contra malum pugnaret. Hoc tu non facis, cum malum non eradicas quod bonum suffocare cupit. Sed malum se superbe attollere permittis; et hoc facis propter timorem illorum qui pessimi insidiatores sunt in nocturnis insidiis, plus amantes pecuniam mortis, quam pulchram filiam regis, scilicet iustitiam. |
9 | Omnia autem opera quae Deus operatus est, lucidissima sunt. Audi, o homo. Nam supernus Pater ante exortum mundi in secreto suo intonuit: O mi Fili. Et globus mundi exortus est, hoc quod Pater intonuit, excipiens, diversis tamen speciebus creaturarum adhuc in obscuro latentibus. In ipso autem quod scriptum est, Dixitque Deus: Fiat [Gen. I], diversae species creaturarum processerunt. |
10 | Sic per verbum et propter verbum Patris, omnes creaturae factae sunt in voluntate Patris. Deus autem omnia videt et omnia praenovit. Sed malum nec surgendo, nec cadendo, quidquam per se facere aut creare aut operari potest, quia nihil est, sed tantum fallax optio, et contraria opinio computatur, ita quod homo malum operatur, cum hoc quod contrarium est facit. |
11 | Misit autem Deus Filium suum in mundum, ut diabolus, qui malum amplectendo cognovit, et homini suggessit, superaretur per eum, et ut etiam homo, qui per malum perierat, redimeretur. Quapropter Deus spernit perversa opera, videlicet fornicationes, homicidia, rapinas, seditiones, tyrannides et simulationes iniquorum hominum, quoniam ea per Filium suum contrivit, qui spolia tartarei tyranni omnino dispersit. |
12 | Unde tu, o homo, qui sedes in principali cathedra Domini, contemnis quando malum amplecteris, ita quod illud non abiicis, sed oscularis, quoniam ipsum sub silentio in pravis hominibus sustines. Et ideo omnis terra turbatur per magnam vicissitudinem errorum, quia quod Deus destruxit, homo amat. Et tu, o Roma, velut in extremis iacens, conturbaberis ita, quod fortitudo pedum tuorum super quos hactenus stetisti, languescet, quoniam filiam Regis, videlicet iustitiam, non ardenti amore, sed quasi in torpore dormitionis amas, ita ut eam a te expellas: unde et ipsa a te fugere vult, si non revocaveris eam. |
13 | Sed tamen magni montes maxillam adiutorii tibi adhuc praebebunt, te sursum erigentes, et magnis lignis magnarum arborum te fulcientes, ita quod non tota in honore tuo, videlicet in decore desponsationis Christi omnino dissipaberis, quin aliquas alas ornamenti tui habens, usque dum veniat nix morum diversarum irrisionum, multam insaniam emittentium. |
14 | Cave ergo ne ad ritum paganorum te commisceri velis, ne cadas. Nunc audi illum qui vivit et non exterminabitur. Mundus modo est in lascivia, postea erit in tristitia, deinde in terrore, ita ut non curent homines se occidi. In omnibus his sunt interdum tempora petulantiae, et interdum tempora contritionis, et interdum tempora fulgurum et tonitruum diversarum iniquitatum. |
15 | Oculus enim furit, nasus rapit, os occidit. Pectus autem salvabit, ubi aurora, velut splendor primi ortus, apparebit. Quae vero sequuntur in novo desiderio et in novo studio, dicenda non sunt. Sed ille qui sine defectione magnus est, modo parvum habitaculum tetigit, ut illud miraculum videret, et ignotas litteras formaret, ac ignotam linguam promeret, atque ut multimodam, sed sibi consonantem, melodiam sonaret. |
16 | Et dictum est illi: Hoc quod in lingua desuper tibi ostensa, non secundum formam humanae consuetudinis protuleris, quoniam consuetudo haec tibi data non est, ille qui limam habet, ad aptum sonum hominum expolire non negligat. Tu autem, o homo, apparens constitutus pastor, surge, et curre citius ad iustitiam, ita ut coram magno medico non accuseris quod ovile ipsius a sorde non exterseris, nec oleo unxeris. |
17 | Ubi autem voluntas crimina nescit, et ubi homo desiderium non rapuit , ibi homo omnino in profundum iudicium non cadit. Sed culpa huius ignorantiae per flagella tergitur. Ergo tu, o homo, sta in recto itinere, et Deus salvabit te, ita quod in stabulum benedictionis et electionis te reducet, et in aeternum vives. |