Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA PRIMA. EUGENII PONTIFICIS AD HILDEGARDEM. [Auctoritate apostolica concedit ei licentiam proferendi et scribendi quaecunque per Spiritum sanctum cognovisset, eamque ut sine timore revelata sibi conscriberet animat.] >
0 | EUGENIUS, servus servorum Dei, dilectae in Domino filiae HILDEGARDI, praepositae in monte Beati Roberti, salutem et apostolicam benedictionem. |
1 | Miramur, o filia, et supra id quod credi potest, miramur, quia Deus iam nostris temporibus nova miracula ostendit, cum te spiritu suo ita perfudit quod diceris multa secreta videre, intelligere et proferre. Hoc a veridicis personis ita esse percepimus, qui se fatentur te et vidisse et audisse. Sed quid nos ad haec dicere valemus, qui clavem scientiae habentes, ita quod claudere et aperire possimus, et hoc prudenter facere per stultitiam negligimus? |
2 | Congratulamur igitur gratiae Dei, congratulamur et dilectioni tuae, hoc admonentes, ut scias quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iac. IV]. Gratiam autem hanc quae in te est conserva et custodi, ita ut ea quae in spiritu proferenda senseris, prudenter proferas, quatenus illud audias: Aperi os tuum, et adimplebo illud [Psal. LXX]. Quod autem insinuasti nobis de loco illo quem in spiritu tibi praevidisti, hoc permissione et benedictione nostra et episcopi tui fiat, ita quod ibi regulariter cum sororibus tuis vivas secundum Regulam S. Benedicti sub clausura eiusdem loci. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Pontificem de arcanis quae habebat in corde suo admonet et divinam circa haec voluntatem et beneplacitum indicat.] |
5 | O mitis Pater, ego paupercula femina scripsi tibi haec in vera visione, in mystico spiramine, sicut Deus voluit me docere. O fulgens Pater, in tuo nomine tu venisti in terram nostram, sicut Deus praedestinavit, et vidisti de scriptis veracium visionum, sicut vivens lux me docuit, et audisti eam amplexibus cordis tui. Nunc finita est pars scripturae huius. Sed tamen eadem lux non reliquit me, sed in anima mea ardet, sicut eam ab infantia mea habui. |
6 | Unde nunc mitto tibi litteras istas in vera admonitione Dei. Et anima mea desiderat ut lumen de lumine in te luceat, et puros oculos infundat, et spiritum tuum exsuscitet ad opus scripturae istius, quatenus anima tua inde coronetur, quod Deo placet; quia multi prudentes de terrenis visceribus spargunt haec in mutationem mentium suarum propter pauperem formam quae aedificata est in costa, et quae est indocta de philosophis. |
7 | Tu ergo, Pater peregrinorum, audi illum qui est fortiss. Rex, et in palatio suo sedit, et magnas columnas coram se stantes habuit aureis cingulis praecinctas, et multis margaritis et pretiosis lapidibus valde ornatas. Sed regi huic placuit, quod parvam pennam tetigit, ut in miraculis volaret, et validus ventus eam sustinuit ne deficeret. Nunc iterum dicit tibi, qui est lux vivens in supernis, et in abysso lucens, ac latens in abscondito audientium cordium: Praepara scripturam hanc ad auditum me suscipientium, et fac illam viridem in succo suavis gustus, et radicem ramorum, et volans folium contra diabolum, et vives in aeternum. Cave ne spernas haec mystica Dei, quia sunt necessaria in illa necessitate quae absconsa latet, et quae nondum aperte apparet. |
8 | Odor suavissimus sit in te, et non fatigeris in recto itinere. Sed ille qui loquitur, et non silet, haec dicit propter imbecillitatem illorum qui caeci sunt ad videndum, et surdi ad audiendum, et muti ad loquendum in nocturnis insidiis mortiferi laquei latrocinantium morum. Quid dicit? Gladius radiat et circuit, occidens illos qui pravae mentis sunt. |
9 | O qui in tua persona es fulgens lorica, et prima radix in novis nuptiis Christi, et in duas partes divisus, in partem scilicet hanc, quod anima tua iterata est in mystico flore virginitatis: et in partem hanc, quod radix es Ecclesiae, audi illum qui acutus est in nomine, et fluit in torrente, tibi dicentem: Oculum de oculo non abiicias, et lumen de lumine non abscindas, sed sta in plana via, ne de causis illorum in anima accuseris, quae in sinum tuum positae sunt, nec permitte eas in lacum perditionis dimergi per potestatem convivantium praelatorum. |
10 | Gemma iacet in via; sed ursus veniens, et illam valde elegantem videns, pedem suum porrigit, eamque levare vult, et in sinum suum ponere. Sed subito aquila veniens, ipsam gemmam rapit, et eam in tegmen alarum suarum involvit, et in cancellos palatii regis portat. Et eadem gemma ante faciem regis multum fulgorem dat, unde a rege valde diligitur; et rex propter amorem eiusdem gemmae, aquilae illi aurea calceamenta dat, et eam ob probitatem suam valde laudat. |
11 | Nunc tu qui es in vice Christi sedens in cura ecclesiasticae cathedrae, meliorem partem tibi elige, ut aquila sis, ursum superans, et ut in animabus tibi commissis cancellos Ecclesiae ornes, quatenus in aureis calceamentis in superiora veniens, te ipsum alieno subripias. Nam oculus vivens videt et dicit, qui sapit, et discernit quasque creaturas, qui et eas omnes exsuscitat, et vigilat: Valles plangunt super montes, et montes cadunt super valles. Quomodo? Subditi nudati sunt de disciplina timoris Dei, et incitati sunt rabie, vertices montium ascendere, praelatos incusare: et ipsorum temeritas non accusat prava opera sua. |
12 | Sed dicunt: Utilis sum ut sim praelatus utilitate. Et omnia praelatorum opera habent indigna, quia eos sibi excellentiores esse dedignantur. Quoniam subditi iam sunt nubes nigrae, et in femoribus suis non sunt accincti, sed dispergunt omnia instituta agri, dicentes quod haec vilia sint. Et hoc faciunt, quia venenosi sunt per invidiam. Pauper homo magnam stultitiam habet quando vestimenta sua scissa sunt, semper in alium aspiciens, considerans quem colorem vestimentum illius habeat, nec suum a sorde abluit. |
13 | Montes autem transiliunt clavem viae veritatis, et eorum itinera non sunt parata volare ad montem myrrhae [Cant. IV]. Ideo obtenebratae sunt stellae diversa nube. Luna stat, stellae clamant quod luna cadit. Sol illas premit, quia nulla earum clarescit, sed in turbine implicatae sunt. |
14 | Unde, o pastor magne, et post Christum nominate, praebe lumen montibus, et virgam vallibus. Da praecepta magistris et disciplinam subditis: montibus iustitiam cum oleo sparsis, et vallibus ligaturam obedientiae, misto bono odore, et fac illis recta itinera, ut non appareant viles Soli iustitiae. Puros fac ut ubique oculos habeas. Mens tua puro fonte rigetur, ut cum sole splendeas, et Agnum imiteris. Paupercula forma tremit quod in sono verborum loquitur ad tam magnum magistrum. |
15 | Sed, o mitis Pater, antiquus vir et praeliator magnificus dicit haec: unde audi: De summo iudice dirigetur ad te, ut graves et impios tyrannos eradices, et a te eiicias, ne stent in magna irrisione in tua societate. Esto autem misericors publicis et privatis aerumnis, quia Deus non spernit vulneratos, nec spernit dolores trementium se. |
16 | Unde, o pastor ovium, audi haec super laborantes in fatigatione multorum. Lux dicit: Mystica Dei sunt iudicia super unumquemque secundum meritum illius. Multi tamen homines volunt habere scrutinium per zelum suum, et per ignorantiam morum suorum, sed iudicium meum nesciunt. Quapropter in aestimatione sua supra modum mentiuntur, ut lupi praedam rapientes. |
17 | Ideo quamvis homo dignus sit propter scelera sua iudicari, tamen mihi non placet, quod homo sibimetipsi vult habere iudicium secundum arbitrium suum. Et hoc nolo. Sed tu unamquamque causam discerne secundum materna viscera misericordiae Dei, qui a se non separat mendicum et egenum, quoniam plus vult misericordiam quam sacrificium (Osee VI; [Matth. IX, XII]. Nunc igitur nigri volunt abluere nigredinem per turpitudinem suam, sed ipsi sunt polluti et surdi in fossa iacentes. Illos erige, et adiuva pusillos. Tu enim qui es pastor populorum, audi ut vivas in aeternum. |
18 | Lux vivens dicit: Dic audaci populo qui sibi terrores invenit in via errantium viarum: Dominus quidam habuit marmoream civitatem; et venatores venientes, civitatem illam inspiciebant, volentes dispergere recta instituta eius, quae in flore illo apparuerunt, quem virginea mens invenit. Et ecce mons magnus et excelsus, valde elegans et expolitis lapidibus factus, contra orientem apparuit, supra quem quoddam aedificium ad orientem stabat, de lignis et lapidibus communis aedificationis factum. |
19 | Tunc venerunt multi rivuli, quasi de medio orientis, in idem aedificium fluentes; sed et in eodem aedificio fortissimus odor boni vini erat, sed tamen cum aqua misti. Et multus populus in idem aedificium corruit, in eo curvo corpore ambulans. Sed alii in quadam valle coram praedicto monte stabant, et illos attendebant qui in eodem aedificio curvi ibant. |
20 | Et ecce supra eumdem montem etiam aliud marmoreum aedificium candidissimi et integri lapidis, quasi magna turris contra aquilonem stabat, in lucidissima ampulla, plena optimi balsami, velut ignis ardens pendebat, et in cuius pavimento multum oleum diffluebat. Sed tamen ventus de aquilone interdum veniens, balsamum et oleum illud commovit. |
21 | Tunc multi ex populo in idem aedificium venerunt, qui et oleo illo spargebantur, et balsamo illo in frontibus suis signabantur. Et facta est vox de coelo, dicens: Isti sunt signati. Et qui hoc modo signati sunt, signum hoc non potuerunt abluere, sed ita signati permanserunt, sicut et illi qui in Christo renati sunt, baptismum suum conservare debent. |
22 | Qui autem signati erant, ad illos qui signati non fuerunt, non transibant, nec societatem eorum suscipiebant, quia, si hoc fecissent, fatui et inutiles dicerentur; qui vero signati non fuerunt, ad istos qui signati erant transibant, et societatem eorum suscipiebant, et inde optimam partem sibi elegerunt. Sicut stella multiplicat splendorem suum in nube, et sicut feminea forma coronatur in virginitate. |
23 | Et vir magnus aurea zona praecinctus, supra eadem aedificia stans, dextrum brachium supra marmoreum aedificium, et sinistrum supra aliud posuit. Intellectus iste, ad duo instrumenta ecclesiasticae dignitatis est. Omnipotens enim Pater instituit nobilem partem a saecularibus causis separatam, et in secretis suis coram Deo fortiter ardentem: quam quidam insidiatores despicientes, volunt destruere rectitudinem eius, quae in Filio Dei manifeste apparuit. |
24 | Sed tamen mons iustitiae expolitus in multis iustificationibus, in ortu veritatis ascendit, in quo utilis institutio ad Deum tendens, et tamen hominibus assistens, surgit, lumen utilitatis hominibus praebens, ita ut etiam plurima doctrina et odor rectarum scripturarum de vigore veritatis ad ipsum fluat; quas quidam eorum in diversa sine ratione multoties refundunt. |
25 | Quapropter et multi in ea curvi in pravitate ambulant, ita ut etiam aliqui terrenis inhiantes, turpitudinem illorum imitentur. Sed etiam in eodem monte iustitiae praedicta pars, in secretis suis coram Deo ardens, in integritate sua, ut diabolo resistat, exsurgit, optimam partem in Deo habens, in exemplo suo misericordiam ostendens. |
26 | Sed tamen multae tentationes a diabolo emissae, optimam partem et ipsam misericordiam inquietant. Multi autem homines ad eamdem partem transeunt, et veram misericordiam consequuntur, cum optimam partem sibi eligunt. Unde et coram Deo signati dicuntur. Et qui signum huius partis suscipiunt, in eo sicut et in baptismo suo, fortiter permanent. |
27 | Quapropter ad suos qui idem signum non habent, socialiter non descendunt, ne inanes velut fatui efficiantur; et qui signum eiusdem partis non habent, ad eumdem ordinem socialiter ascendunt, et ita in plurimis bonis multiplicantur. Quod et ille ostendit qui aurea zona praecinctus [Apoc. I], demonstrat se esse Deum et hominem, utrosque, scilicet istos et illos regens cum brachio fortitudinis suae: istos protegit ita ut in eo fortiter ardeant, saecularia abiicientes, et brachio mansuetudinis suae illos tegit, ita ut utiles in divina protectione sint, cum lumen veritatis proximis suis utiliter praebent. |
28 | Nunc tu qui es Pater populorum, discerne in perspicuitate verba haec, e summo iudice tibi directa pro necessitate errantium, quia superbia vult opprimere humilitatem, quod esse non debet, velut inconveniens esset si luna vellet pugnare cum sole, splendorem suum cupiens similem facere splendori ipsius. Unde propter hanc ineptam convenientiam, fons aquarum clamat ad te imitatorem eius: Per me vivum et acutum, comprime atque corrige nigros insidiatores et furtivos speculatores qui in plumbum vertuntur in tortuosis peccatis, et qui de aquilone asperguntur in nequitia diaboli, et qui se contrarie porrigunt ad caput praelatorum suorum per nimietatem iniquitatis. |
29 | Fuga ergo illos de pastorali cura, quae poenam de canibus portat. Et quamvis quidam praelati sint obtenebrati per vicissitudinem morum, tamen non decet aliquos eorum propter quosdam subditos abiici. Ideo inspice haec per purissimum oculum, ut non deficiat honor tuus, qui propter nomen suum tangit illum qui fuit, et est rectus et iustus, parans vias suas in omnibus instrumentis suis, ea praevidendo ante instituta dierum antiquorum. |
30 | Ipse faciat puros oculos tuos, qui non spernit pupillum et pauperem [Psal. IX], quia mons myrrhae et thuris es [Cant. IV] prae vallibus sordium puteis. Audi ergo illum qui semper vigilat viventibus oculis, et qui non est taediosus propter procellas, quae sunt pars calicis eorum, qui assimilantur simulacris quasi duri sint per prosperitatem suam. |
31 | Tu autem qui vis habere potestatem honoris magni in palatio regis, dilata iustitiam Summi ad illius honorem. Hoc decet te, propter te, propter clarum nomen tuum. Nunc ergo aspice in igneum datorem, qui infundit bonum intellectum hominibus. Sed quis homo potest sonare contra vocem illam? Num potest vox haec parvam pennam facere volare sic, ut nullus gladius contra eamdem pennam se possit movere? Potest. Nunc tu, o imitator excelsae personae, fons vivus clamat haec ad te, quia personam tuam non decet ut habeas oculos caecorum, et vestigia vipereorum morum, et furtivam rapinam, denudans altare Dei. Et cur hoc faceres? Sed qui hoc facit, non potest solvere corrigiam calceamenti corporis Dominici. |
32 | Ideo, o cuncti, castigate vos. Ego autem, o Pater, in loco coelitus mihi ostenso, iuxta verba benedictionis tuae, secundum Regulam S. Benedicti, sub clausura eiusdem loci cum sororibus meis maneo, et hoc me tam vivente quam defuncta semper observari desidero. |