Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXXV. Quod Enoch et Elia in oculis omnium a morte suscitatis et ad nubes sublatis, et resurrectio mortuorum omnimodis confirmabitur, et antiquus serpens per filium perditionis adversus Deum et sanctos in maximum furorem excitabitur.

1 | Postquam autem Enoch et Elias per filium perditionis mortem corporalem subierint, sequaces illius multum gaudebunt, quoniam eos defecisse videbunt; sed deinde cum spiritus vitae eos suscitaverit, ac sursum in nubes sustulerit, gaudium illorum in timorem et in tristitiam atque in magnam admirationem vertetur. |

2 | Nam per resuscitationem et sublevationem istorum ego omnipotens probabo, quod resurrectio et vita mortuorum nulla repugnatione incredulorum contradici possit, quin eo die cum elementa, cum quibus homo peccaverat, purgabuntur, homo quoque de morte resuscitetur, atque in maiorem claritatem, quam prius creatus sit, per poenitentiam, quae Deo placet, restituatur; quia sicut omnis compago hominis per poenitentiam movetur, ita et ipse cum lugubri voce poenitentiae coelum movet, ac Deum cum cherubin ex toto laudat. |

3 | Tunc antiquus serpens propter resuscitationem istorum in maximam iram commovebitur, et perditum hominem in aestimationem illam ducet, ut thronum suum de quo expulsus est, possideat, quatenus per hoc resuscitatio praefatorum virorum et memoria Filii Dei in hominibus omnino deleatur, et in semetipso loquetur, dicens: 'In hoc filio meo maius praelium nunc faciam quam dudum in coelo fecerim, omnemque voluntatem meam per ipsum complebo, nec huic voluntati meae Deus aut homo resistere valebit, scioque et cognosco quod superari non potero. |

4 | Unde et in omnibus victor ero. |
4 | Unde et in omnibus victor ero. |
5 | Et deinde idem filius perditionis multitudinem populi convocabit, ut gloriam suam manifeste videat, cum supra coelos ire tentabit, ita etiam ut si quid catholicae fidei in Ecclesia inconvulsum remanserit, per ascensionem ipsius in toto tabescat. |

6 | Sed cum astante populo audiente superioribus elementis praeceperit, ut eum suscipiant ad coelum euntem, verba Pauli fidelis mei implebuntur, quae spiritu veridico repletus dicit:' |