Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXXIV. Item interpellatio Filii ad Patrem in ostensione vulnerum suorum ipsis hominibus ut eis parcat commendantis, et eosdem homines ut genua sua Patri flectant, quod ipsorum misereatur, exhortantis.

1 | 'Iam me fatigat, quia ordinatione tua carne indutus sum, quod membra mea, videlicet illi qui sacramento baptismatis mihi adhaeserant, nec a me recedunt, et quod in irrisionem diabolicae illusionem vadunt, cum filium perditionis audientes colunt, ex quibus tamen lapsos recolligo, rebelles autem et in malo perseverantes abiicio. |

2 | Pater, quoniam ego Filius tuus sum, vide ea charitate, qua me in mundum misisti, et considera vulnera mea, quibus praecepto tuo hominem redemi, illaque tibi ostendo, quatenus et tu illorum miserearis quos redemi, neque permittas eos de libro vitae deleri; sed per sanguinem vulnerum meorum ipsos in poenitentia ad te recollige, ne ille qui et incarnationem ac passionem meam illudit, eis in perditione dominetur. |

3 | Ergo nunc, omnes homines, qui antiquum serpentem deserere, et ad Creatorem vestrum redire desideratis, attendite quod ego Filius Dei et hominis Patri meo vulnera mea ostendo pro vobis. |

4 | Unde etiam vos genua vestra quae multoties ad vanitatem iniquae contrarietatis inclinastis, ad Patrem vestrum qui vos creavit, et qui vobis spiraculum vitae dedit, in puritate fidei flectite, peccata vestra ex corde pleniter confitentes, ut vobis qui in afflictione tam corporis quam animae estis, manum suam fortem et invincibilem porrigat, quatenus a diabolo et ab omni malo vos eripiat. |

5 | ' Sic Filius ad Patrem loquitur, membraque sua illi commendat, ac illa castigat, ut vero capiti suo adhaereant, ne perditio primi et novissimi proditoris ea absorbeat. |

6 | Quotiescunque enim omnipotens Pater pravis operibus hominum irritatur, Filius eius ipsi vulnera sua ostendit, videlicet ut propter illa hominibus parcat, quoniam ipse corpori suo non pepercit, quatenus ovis quae ei ablata fuerat, in sanguine suo retraheretur; ideoque etiam eadem vulnera ipsius tandiu aperta permanebunt, quandiu homo in mundo manens peccat. |

7 | Quapropter et idem Filius Dei ab hominibus requirit ut genua sua ad omnipotentem Patrem suum flectant, quoties iudicia eius promerentur, quatenus propter vulnera sua quae in carne passus est, et quae Pater ipsius semper inspicit, eos ab omni malo liberet. |