monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 27
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXVI. Quod iterum tunc temporis iniquitate repressa, et iustitia revalescente, disciplina honestatis, et antiquarum iura consuetudinum repullulabunt et observabuntur, et prophetae multi erunt, et occulta Scripturarum sapientibus patebunt, plurimis interim haeresibus passim ebullientibus, quae Antichristi vicinum denuntient adventum. <<<     >>> XXVIII. De conceptione et ortu Antichristi, et quod ab exordio diabolico spiritu repletus, et in abditis locis occultatus et nutritus, omnibus magicis artibus usque ad virilem aetatem imbuetur; et quanta in diebus illis rerum vel temporum in mundo, vel in Ecclesia perturbatio et incertitudo futura sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXVII. De qualitate iudiciorum divinae potestatis circa finem mundi manifestandorum, et quia tunc plurima pars hominum sinceritatem catholicae fidei deserens ad filium perditionis convertetur.

1 Nunc autem, o homo, quod vides, quoniam praedicta exterior pars supradictae rotae tandem velut turbida et procellosa tempestas, scilicet prope finem eiusdem medietatis ubi praefata linea eidem rotae affixa est apparet, hoc demonstrat quod iudicia potestatis Dei turbida et procellosa in diebus illis erunt, cum nec puritatem nec quietem catholicae fidei in cordibus incredulorum hominum circa finem fortitudinis illius in qua mundus modo viget inveniant, videlicet ubi voluntas Dei potestati ipsius ita coniungitur, quatenus in voluntate Dei sit, quando mundus et ea quae in mundo sunt per potentiam eius finiantur, quia homines temporis illius sinceritatem atque stabilitatem verae fidei fugient, et a vero Deo recedent ad filium perditionis se convertentes, qui omnia ecclesiastica instituta conturbans, maximas procellas adversitatis fidelibus ipsi resistentibus inducet.

2 Nam cum post multas tribulationes, quas homines in invasionibus alienarum gentium, et in semetipsis cum divisione imperii perpessi erant, iam velut in quiete resederint, iterum repente multae haereses, multaeque contrarietates ecclesiasticae dignitatis ebullient.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.614