Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXVI. Quod iterum tunc temporis iniquitate repressa, et iustitia revalescente, disciplina honestatis, et antiquarum iura consuetudinum repullulabunt et observabuntur, et prophetae multi erunt, et occulta Scripturarum sapientibus patebunt, plurimis interim haeresibus passim ebullientibus, quae Antichristi vicinum denuntient adventum.

1 | Et tunc iterum iniquitas aliquantulum debilis iacebit, interdum quoque surgere attentabit; sed iustitia in rectitudine sua interim stabit, ita ut homines illorum dierum ad antiquas consuetudines et disciplinas antiquorum hominum in honestate se convertant, et eas teneant, et observent, sicut antiqui illas tenere et conservare consueverant. |

2 | Sed etiam tunc unusquisque rex et princeps, ac episcopus ecclesiasticae dignitatis se ipsum in alio castigabit, cum alium iustitiam observare et honeste vivere videbit, atque unaquaeque gens correctionem ab alia sumet, cum illam ad bona proficere et ad rectitudinem surgere audiet. |

3 | Aer quoque tunc iterum suavis erit, et fructus terrae utilis, hominesque sani et fortes fient. |

4 | In ipsis etiam diebus multae prophetiae ac plurimi sapientes erunt, ita ut etiam occulta prophetarum et aliarum Scripturarum sapientibus tunc ad plenum pateant, et filii et filiae eorum prophetent, velut ante multa tempora praedictum est, et hoc in tali puritate veritatis fiet, ut aerei spiritus irrisionem in illis tunc facere non possint. |

5 | In eodem quoque spiritu illi prophetabunt quo prophetae secreta Dei olim annuntiaverunt, et in similitudine doctrinae apostolorum, quorum doctrina super omnem humanum intellectum fuit. |

6 | Interim etiam tam multae haereses et tam plurimae turpitudines cum aliis malis ebullient, quae etiam Antichristum in proximo adesse ostendent, ita ut homines eorumdem dierum dicant quod tanta crimina et tantae immunditiae prius non fuerunt sicut in diebus eorum apparuerint. |

7 | Quod et porcus in libro Scivias descriptus manifestat, quia dum iustitia aliquando regnat, iniquitas illam oppugnat; et dum aliquando iniquitas viget, iustitia illam confundit, quoniam mundus in uno statu nunquam permanet. |