monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXIV. Quia tunc temporis Christiano populo in poenitentiam redacto, et multis afflictionibus pro peccatis suis macerato, gratia eis divina per multa miracula, sicut et antiquo populo suo fecit subveniet, et hostibus subactis plurimam paganorum multitudinem fidei suae adiiciet. <<<     >>> XXVI. Quod iterum tunc temporis iniquitate repressa, et iustitia revalescente, disciplina honestatis, et antiquarum iura consuetudinum repullulabunt et observabuntur, et prophetae multi erunt, et occulta Scripturarum sapientibus patebunt, plurimis interim haeresibus passim ebullientibus, quae Antichristi vicinum denuntient adventum.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXV. Quod in diebus illis Romanis imperatoribus a pristina fortitudine decidentibus imperium in manibus eorum paulatim decrescet et deficiet, et etiam insula apostolici honoris dividetur, et alii aliis magistri vel archiepiscopi in diversis locis superponentur.

1 In illis autem diebus imperatores Romanae dignitatis a fortitudine qua prius Romanum imperium strenue tenuerant descendentes, in gloria sua imbecilles fient, ita ut imperium in manibus eorum divino iudicio paulatim decrescat et deficiat, quoniam ipsi squalidi et tepidi et serviles et turpes in moribus suis existentes, in omnibus inutiles erunt, et a populo quidem honorari volent; sed prosperitatem populi non quaerent, et ideo etiam honorari et venerari non poterunt.

2 Quapropter etiam reges et principes multorum populorum, qui prius Romano imperio subiecti erant, se ab eo separabunt, nec ulterius ei subiici patientur.

3 Et sic Romanum imperium in defectum dispergetur.

4 Nam unaquaeque gens et quisquis populus regem sibi tunc constituet cui obediat, dicens quod latitudo imperii Romani magis sibi oneris prius fuerit, quam honoris.

5 Sed postquam imperiale sceptrum hoc modo divisum fuerit, nec reparari poterit, tunc etiam infula apostolici honoris dividetur.

6 Quia enim nec principes nec reliqui homines tam spiritalis quam saecularis ordinis in apostolico nomine ullam religionem tunc invenient, dignitatem nominis illius tunc imminuent.

7 Alios quoque magistros et archiepiscopos sub alio nomine in diversis regionibus sibi praeferent, ita ut etiam apostolicus eo tempore dilatatione honoris pristinae dignitatis attenuatus, Romam et pauca illi adiacentia loca vix etiam tunc sub infula sua obtineat.

8 Haec autem ex parte per bellorum incursionem evenient, ex parte quo que per commune consilium et consensum et spiritalium et saecularium populorum perficientur, illis hortantibus ut quisque saecularis princeps regnum et populum suum muniat et regat, ut quilibet archiepiscopus seu alius spiritalis magister subditos suos ad rectitudinem disciplinae constringat, ne deinceps malis illis affligantur, quibus divino nutu prius afflicti sunt.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.613

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXIV. Quia tunc temporis Christiano populo in poenitentiam redacto, et multis afflictionibus pro peccatis suis macerato, gratia eis divina per multa miracula, sicut et antiquo populo suo fecit subveniet, et hostibus subactis plurimam paganorum multitudinem fidei suae adiiciet. <<<     >>> XXVI. Quod iterum tunc temporis iniquitate repressa, et iustitia revalescente, disciplina honestatis, et antiquarum iura consuetudinum repullulabunt et observabuntur, et prophetae multi erunt, et occulta Scripturarum sapientibus patebunt, plurimis interim haeresibus passim ebullientibus, quae Antichristi vicinum denuntient adventum.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik